Dokument-Nr. 15805
Henle, Antonius von an Pacelli, Eugenio
Regensburg, 08. April 1921

Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Gratissimo animo accepi litteras ab Excellentia Vestra die 4. aprilis ad me directas, quibus certior factus sum de mente Sacrae Congregationis Concilii circa petitionem meam de aliquo beneficio in civitate Amberg hujus dioecesis Ratisbonensis transferendo, quam die 15. februarii Romam misi.
Qua in petitione inter alia agebatur de jure praesentationis alternando a Regibus Bavariae et a Magistratu Civili hucusque possesso et de dubio, an cum translatione et commutatione beneficii supra dicti etiam jus
1v
praesentandi ipso facto transferatur.
Cum vero spes affulgeat, absoluto novo concordato omnes praesentationes tam gubernii quam magistratuum civilium cessaturas fore, melius duxi interim differre praedicti beneficii translationem, donec novum jus particulare totius negotii transactionem faciliorem atque opportuniorem reddiderit.
Rogo, dignetur Excellentia Vestra de hoc meo consilio certiorem reddere praelaudatam Sacram Congregationem.
2r

Interim profundissimae venerationis sensibus persisto
Excellentiae Vestrae
pientissime semper addictus
+ Antonius,
Episcopus Ratisbonensis
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Henle, Antonius von an Pacelli, Eugenio vom 08. April 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15805, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15805. Letzter Zugriff am: 04.10.2022.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.