Dokument-Nr. 4157
Löbmann, Franz an Pacelli, Eugenio
Dresden, 09. Juli 1919

Excellentissime!
Henricus Infalt 25. Martii 1862 in urbe Diekirch terrae Luxemburg natus studii humanioribus et theologicis persolutis 24. Augusti 1885 presbyter factus est. Diversis locis Luxembergiae muneribus ecclesiasticis perfunctus anno 1890 capellanus collegii puellarum educandarum et oratorii publici s. Josepho dedicati Dresdensis renuntiatus est. Exemplo et doctrina insignis anno 1904 ad concionem aulicam vocatus est. Nunc liberos regios instituebat et quae vis et auctoritas ei fuerit, vita religiosissima alumnorum regiorum nunc probat. Post exilium regiae familiae affectum verbum divinum naviter
141v
praedicat.
Difficile dictu est, quanta merita de catholicis in unionibus piis et in scholis et in oratoriis sibi comparaverit.
Execellentiae Vestrae
Humillimus servus
+ Franciscus Loebmann,
Episcopus Prienensis,
Vicarius Apostolicus
in Saxonia.
Empfohlene Zitierweise
Löbmann, Franz an Pacelli, Eugenio vom 09. Juli 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 4157, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/4157. Letzter Zugriff am: 25.09.2022.
Online seit 04.06.2012.