Dokument-Nr. 4159
Löbmann, Franz an Pacelli, Eugenio
Dresden, 09. Juli 1919

Excellentissime!
Franciscus Müller, 23. Januarii 1876 Schirgiswaldae in Saxonia natus rite et optime expletis studiis humanioribus et theologicis 13. Augusti 1898 ad ordinem presbyteratus promotus est. Postquam munus capellani ecclesiae aulicae Dresdensis per aliquot annos magna cum laude gessit, parochia ad s. Josephum Dresdendis est ei credita. Paulo post concionator aulicus evasit. Anno 1914 bello orto exercitum in pugnam comitatus pericula et ingentes aerumnas cum militibus pertulit. Anno 1915 in Flandria et 1917 in Galicia oculis meis ipse inspexi, quantum studium in providendis militum animis ad-
142v
hiberet revera pastor fidelis. Ad munus concionatorium reversus cum rege suo in exilium se contulit, ubi maximo illi solatio adhuc moratur. Praeterea de salute populi in regendis piis unionibus optime meritus est.
Qua de causa Franciscum Müller honore a rege petito plane dignum esse existimo.
Excellentiae Vestrae
addictissimus
+ Franciscus Loebmann,
Episcopus Prienensis,
Vicarius Apostolicus
in Saxonia.
Empfohlene Zitierweise
Löbmann, Franz an Pacelli, Eugenio vom 09. Juli 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 4159, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/4159. Letzter Zugriff am: 25.09.2022.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.04.2014.