Dokument-Nr. 8768
Buchberger, Michael an Benedikt XV.
München, 08. Juni 1921

Sanctissime Pater!
Casparus Eirainer presbyter est Archidioecesis Monacensis et Frisingensis, a doctrina non mediocriter instructus, quippe qui versis quibusdam S. Ephraem Syri scriptis e Syrio sermone in Germanum doctoris S. Theologiae gradum sit adeptus. Is quum locis compluribus in salute animarum curanda operam gnaviter atque utiliter posuisset, anno 1908 ecclesiam celebrem S. Martini in urbe Landshut Bavariae Inferioris administrare coepit. Quo in officio non modo munia parochialia pie fideliterque gessit, verum etiam de omni genere scholarum imprimisque de educandis pueris cura paterno destitutis ita meruit, ut consortium civium ipso praeside magistro civium statuerint illum diem, quo annum a suscepto presbyteratu quadragesimum completurus est, i. e. Festum S. S. Apost. Petri et Pauli 1921, gratius ac festivius celebrare. Ad quam festivitatem illustrandam atque amplificandam
114v
petierunt a nobis, ut aliquid illi decoris a Sede Apostolica impetraremus. Quorum nos facile precibus obsecuti rogamus et petimus, ut Dr. Casparus Eirainer, parochus ad S. Martinum in urbe Landshut, Consiliarius eccl., Camerarii S. Sanctitatis secreti dignitate benigne augeatur.
Pro qua gratia
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obedientissimus
famulus
Dr. M. Buchberger v. g.
Empfohlene Zitierweise
Buchberger, Michael an BenediktXV. vom 08. Juni 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8768, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8768. Letzter Zugriff am: 07.10.2022.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.