Dokument-Nr. 10971

Glogger OSB, Placidus: [Kein Betreff], vor dem 06. Juni 1921

Rmus et Amplmus DD. Rupertus III. Metzenleitner, Abbas Monasterii Schyrensis (vulgo Scheyern) ad B. M. V. in coelos assumptam et S. Crucem in Bavaria, in serie Praesulum Schyrensium quinquagesimus primus, natus est 30. Martii 1849 in Berchtesgaden [sic] ad pedes Alpium honestis et piis parentibus. Humanioribus litteris et ceteris studiis bene absolutis, et 19. Sept. 1873 sacerdotio initiatus, Deo se totum devovit in perantiquo monasterio Schyrensi (olim castro ducum Bavariae) 11. Apr. 1874. Tanto zelo monasticae disciplinae, tanto orationis studio, tanta in educandis et instruendis Seminarii archiepiscopalis alumnis effulsit sollertia, ut unanimi confratrum consensu 2. Junii 1896 defuncti Abbatis Ruperti II. Mutzl fuerit successor electus et ab Excellmo et Rmo DD. Archiepiscopo Monaco-Frisingensi Antonio de Thoma 26. Julii eiusdem anni sollemniter benedictus.
Iam per quinque lustra nunc suo Coenobio praeest Rmus Abbas Rupertus III., paterna sollecitudine, hospitalitate, divini cultus amore tam intra claustri septa quam extra omnibus notus. Timorem Domini semper ante oculos habens, magis confidens divinae Providentiae quam humanis adminiculis, vidit in se adimpleri illud Psalmistae (Ps. 127): "Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum." Deo enim adiuvante, cum subsidio Illmi et piissimi viri Theodori Liberi Baronis de Cramer-Klett, duobus Monasteriis olim celeberrimis, sed ineunte saeculo XIX. dira temporum iniquitate vi suppressis novam reddidit vitam novamque prolem, scilicet Ettalensi (Ettal) anno 1900, Plankstettensi (Plankstetten) anno 1904 et Collegium domesticum ad SS. Theodorum et Corbinianum anno 1902 erexit in civitate Monacensi.
Amore vere filiali semper addictus erat Sanctae
186v
Matri Ecclesiae et Augustissimo Christi in terris Vicario, qui ei etiam in signum paternae benevolentiae cappae magnae concessit usum.
Nec defuit Rmo Praesuli divinae praedilectionis signaculum, Crux Dominica. Sed patienter et amanter illam semper amplexus, sequebatur Magistrum suum, qui noluit iubilaeo abbatiali proximo mense Julio celebrando hoc signum deesse victoriae. Nam redux a Capitulo Generali infra Octavam Paschae hoc anno celebrato, venerabilis Senior Abbatum Congregationis nostrae adhuc aegre torquetur infirmitate corporis. Ideo nos omnes precamur Dominum, ut concedat fideli servo suo, reddita sibi sanitate, pro tot et tantis beneficiis Deo suo in Ecclesia gratiarum referre actiones.
Empfohlene Zitierweise
Glogger OSB, Placidus, [Kein Betreff] vom vor dem 06. Juni 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10971, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10971. Letzter Zugriff am: 30.01.2023.
Online seit 14.05.2013.