Dokument-Nr. 11769
Sinnigen OP, Ansgar (Taufname: Arnold) an Pius XI.
Berlin, 20. April 1928

Beatissime Pater,
Superiores, Abates et Provinziales Ordinum et Congregationum Germaniae, pro missionibus exteris, die septima Maji in Conventu Capuzinorum Monasterii (Münster i.W.) eo fine convenient, ut cognoscant, quid ad divinum fidei propagandae opus promovendum opportunae peragere possint, primarium ac supremum s. missionum Promotorem in Sede Apostolicae filiali obsequio prosequntur.
Monita et praescripta Sedis Apostolicae de s. missionibus agendis statuta, omni qua par est reverentia complectuntur intime persuasos se habentes tali solummodo via opus evangelisationis feliciter esse processurum.
Missionariis nostris, alumnis ad vocationem missionariam aspirantibus, benefactoribus eorum necnon nobismetipsis Sanctitas Vestra benedictionem Apostolicam tamquam pignus divinae gratiae impertiri dignetur.
Et Deus …
P. Ansgar M. Sinnigen O.P.
Secretarius generalis
Empfohlene Zitierweise
Sinnigen OP, Ansgar (Taufname: Arnold) an PiusXI. vom 20. April 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11769, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11769. Letzter Zugriff am: 29.02.2024.
Online seit 20.01.2020.