Dokument-Nr. 12103
Fugger, Raimund von an Pius XI.
Rot bei Burgrieden, 10. Januar 1923

Beatissime Pater!
Ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus enixe rogo, ut in sacello domus meae in parochia Rot dioecesis Rottenburgensis, anno millesimo nongentissimo [sic] decimo quinto errecto et cum licentia ibi SS. Missae sacrificium offerendi praedito abhinc etiam Sanctissima Eucharistia asservari concedatur pro tempore, quo sacerdos quotidie in sacello illo celebrans in domo mea versetur.
Benedictionem Apostolicam a
Sanctitate Vestra
humiliter petens
Sedi Apostolicae
addictissimus et indignus filius
Raymundus de Fugger
cubicularius ex intimis.
Empfohlene Zitierweise
Fugger, Raimund von an PiusXI. vom 10. Januar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12103, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12103. Letzter Zugriff am: 01.10.2023.
Online seit 23.07.2014.