Dokument-Nr. 15169
Bludau, AugustinusMarquardt, Aloys an Pius XI.
Frombork, 26. Oktober 1927

Beatissime Pater,
Societas omnium catholicae caritatis institutionum in Germania (Caritas-Verband) in oppido Frauenburg, sede nostra episcopali, domum amplam pro pueris et puellis debilibus et mancis et parte membrorum captis aedificat, et ad hunc finem, cum pecunia e fontibus speratis non manaret et quae parata erat sumptibus minime subsisteret, debitum sescentorum milium florenorum - 600.000 fl. - a mensa publica Hollandica, quae vulgo Burgers e Co's Bank in Gravenhagen dicitur, contrahere coacta erat. Ubi primum domus aedificata et perfecta erit, ipsa hypothecae nomine obligabitur, interim vero cum creditor pignus et securitatem postularet, bona immobilia dioecesis oppignorata1 sunt, et quia periculum gravis damni erat in mora et sub respectu finis boni operis iam incepti, ego infrascriptus Episcopus Warmiensis vigore canonis 81 C.J.C. licentiam dedi consiliariis Vicariatus Nostri Generalis consentientibus.
Pro usura exigunt 7%, pro sorte delenda ab anno 1933 solventur annuatim 8000 fl. deinde ab anno 1938 16.000 fl; anno 1957 totum debitum exstinctum erit.
Ex redditibus Domus, quae a Gubernio quoque sublevabitur, et a Foederatione omnium catholicae caritatis institutorum sive interusurium sive etiam pars praedicta sortis annuatim delenda facile solvi possunt, ita ut dioecesis Warmiensis nullo modo gravetur.
Quare humillime peto, ut Sanctitas Vestra licentiam ad debitum contrahendum ad normam canonum 1538 §1 et 1532 §1, 2 C.J.C. dare digentur.
Pro qua gratia ...
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus
+ Augustinus Bludau
Episcopus Warmiensis.

Aloysius Marquardt
Cancellarius.
1"bona immobilia dioecesis oppigno" hds. mit blauer Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Bludau, Augustinus an PiusXI. vom 26. Oktober 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15169, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15169. Letzter Zugriff am: 12.12.2024.
Online seit 25.02.2019.