Dokument-Nr. 16448
Sproll, Johannes BaptistaKottmann, Max an Pius XI.
Rottenburg, 20. August 1926

Beatissime Pater!
Jam mensis praeteriit, ex quo Reverendissimus et Dilectissimus Episcopus dioeceseos nostrae, Paulus Guglielmus de Keppler, pie in Domino obiit. Ampla dioecesis viduata novum requirit Episcopum.
Vicarius ergo Capitularis et Capitulum ecclesiae cathedralis Rottenburgensis summa reverentia et filiali obsequio ad Gratiae Tuae thronum accedens Sanctitatem Tuam rogare audet, ut nobis jus elegendi Episcopum juxta consuetas canonicas formas tribuatur, saltem pro hac vice et sine praejudicio futuri temporis.
Nobis quidem notum est, literis ad Episcopum nostrum defunctum die 2. Junii 1926 datis a Sancta Sede declaratum esse, provisionem officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum pro futuro, saltem usque ad novum ordinem, ad normam juris canonici communis faciendam esse.
Nihili tamen minus has preces fundere audemus gravibus innisi rationibus.
Nos firmiter tenemus enuntiatum canonis 329 § 2:
20v
"Episcopos libere nominat Romanus Pontifex". Sed idem canon 329 § 3 possibile esse declarat, ut alicui collegio concessum sit jus elegendi Episcopum. Atqui Bulla "Ad dominici gregis custodiam" de die 11. Aprilis 1827 capitulo nostro illustre hoc privilegium elegendi Episcopum consessum, atque privilegium hoc inde ab initio a capitulo nostro semper exercitum est magnae dioeceseos utilitati, ut inter omnes, qui historiam dioceseos norunt, satis constat.
In quantum Bullae illae: "Provida sollersque" de die 16. Augusti 1821 et "Ad dominici gregis custodiam" de die 11. Aprilis 1827 adhuc valeant, nolumus nos quidem hac occasione judicare; sed oportere putamus, ut exponamus, quid Gubernium civile de hac causa sentiat. Hoc autem dilucide apparet ex scripto, quod Gubernium civile ad Ordinarium die 23. Junii 1924 misit: "Gubernium civile jus interventus in electionibus Episcopi et canonicorum non amplius exercet. De cetero condiciones in Instrumento fundationis latae, quae reditus attingunt, integrae manent, quoad in conventionibus cum Sede Apostolica initis nituntur. Reditus ergo dicti ea condicione praestantur, ut Episcopus a canonicis capituli eligatur".
Gubernium igitur civile in posterum non amplius se immiscet electioni Episcopi sed declarat, se reditus pro mensa episcopali et canonicis, qui conventionibus cum Sede Apostolica nitantur, ea tantum condicione praestiturum esse, ut Episcopus a capitulo eligatur. Itaque periculum est, ne Gubernium civile, hac con-
21r
dicione non impleta, recedat a reditibus pro mensa episcopali et capitulo praestandis. Quod periculum eo gravius nobis videtur esse, quod Gubernium civile statim a morte Episcopi capitulo communicavit, se nunc quoque statu suo, scripto illo de die 23. Junii 1924 declarato, permanere.
Illud quoque timendum est, ne turbetur ea, quae nunc intercedit ratio amicabilis inter Gubernium civile et Regimen ecclesiasticum.
Optimum sane erat, si causa haec conventione nova cum Sede Apostolica ineunda componeretur; sed conventioni novae hoc ipso tempore in Wurttembergia maximae obstant difficultates, quamvis catholici eam exoptent, atque haud scimus an conventioni, quam postero tempore expectamus, multum obsit nisi Sedes Apostolica capitulo privilegium elegendi Episcopum pro hac vice concedat.
Precantes igitur humillime, ut Sanctitas Vestra capitulo nostro jus attribuat pro hac vice et sine praejudicio futuri temporis eligendi Episcopum, nihil ferventius optamus quam ut saluti et paci dioeceseos nostrae consulatur atque firmiter reverentia erga Sanctitatem Vestram, quam Deus incolumem servet in multos annos.
Sanctitatis Vestrae
filii obedientissimi
Vicarius Capitularis
Dr. Sproll
Episcopus Almirensis
Decanus et Cannonici
ecclesiae cathedralis Rottenburgensis,
pro quibus subsignat
Dr. Kottmann
Empfohlene Zitierweise
Sproll, Johannes Baptista an PiusXI. vom 20. August 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16448, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16448. Letzter Zugriff am: 18.06.2024.
Online seit 29.01.2018.