Dokument-Nr. 16520
Hauck, Jacobus von an Pius XI.
Berlin, 02. März 1926

Beatissime Pater!
Jacobus Dei miseratione et Sanctae Sedis Apostolicae gratia Archiepiscopus Bambergensis ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus hanc petitionem proferre audet: Bellum atrocissimum diuturnumque et mala ingentia ex bello revolutioneque exorta populum nostrum non solum in paupertatem deplorabilem deduxerunt, sed etiam ecclesiae permulta et permagna intulerunt detrimenta, imprimis paroecias fundationesque ecclesiasticas omnibus opibus pecuniisque collectis privaverunt.
Quare ab anno 1914 neque ecclesias quamvis maxime necessarias aedificare neque instituta caritativa nunc maxime efflagitata conservare et exstruere possibile erat. Etenim pecuniae per multos annos magno cum labore et diligentia collatae et conservatae per miseram inflationem ad nihilum redactae sunt.
Quaprotper in oppidis industrialibus imprimis diasporae
37v
paroeciae permagnae, in quibus sex aut decem millia fidelium numerantur, ecclesia sufficiente egent magno cum damno animarum.
Atque aedes aliae aeque necessariae desunt.
E. gr. in Archidiocesi Bambergensi Seminarium alumnorum et puerorum, cuius exstructio abhinc duodecim iam annos ab Apostolica Sede approbata est, aedificari non potuit, quamquam tunc omnia parata erant.
Nisi haec opera in his tandem diebus incipi possunt, periculum maximum imminet, ne multi fideles praesertim in diasporae oppidis illecebris haereticorum seu atheistarum omni ope instantium irretiantur.
Item timendum est, ne inopia sacerdotum magis magisque crescat et curae animarum maximum exoriatur detrimentum.
Quibus causis permota consociatio octo in Bavaria diocesium ad tributa fidelium exquirenda, administranda distribuendaque coniuncta (Gesamt-Steuerverband) consilium iniit ab argentarius Americanis pecuniam mutuam sub conditionibus accipiendi opportunis (5.000.000 Dollari+ versura = 6 1/2%; amortisatio per spatium viginti annorum partibus quotannis aequis praestanda est.
Multis difficillimisque disceptationibus habitis nunc res ad finem pervenit et significatio contractus ne in unum quidem
38r
diem, quoniam periculum in mora est, differi potest. Contractus autem significare ad me uti praesidem praedictae consociationis pertinet.
Quare enixe et humillime peto, ut Sanctitas Vestra licentiam, quam periculo instante praesumere me coactum puto, ratam habere velit.
His precibus alteram petitionem adiungere mihi liceat.
Sanctitas Vestra concedere dignetur, ut ex aere aliens contracto singulae paroeciae vel congregationes vel institutiones caritativae, inquantum secundum indicium Ordinarii egent et instas cautiones praestare valeant, partes aptas accipiant.
Pro his licentiis benignissime concedendis iam in antecessum gratias quam maximas proferens permaneo in pedis osculo.
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus ac famulus
+ Jacobus, Archieppus Bambergensis, praeses Consociationis supra nominatae.
+solvuntur 84,53%
Empfohlene Zitierweise
Hauck, Jacobus von an PiusXI. vom 02. März 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16520, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16520. Letzter Zugriff am: 10.12.2024.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 12.01.2016.