Dokument-Nr. 16873
Bisleti, GaetanoSinibaldi, Giacomo an Pacelli, Eugenio
Rom, 25. Januar 1924

Illme et Revme Domine,
Suprema Sacra Congregatio Sancti Officii, die 12 decembris elapsi anni, in Indicem Librorum prohibitorum inserendum iussit opus, cui titulus: "Vigouroux, Bacuez, Brassac, Manuel Biblique ou Cours d'Ecriture Sainte à l'usage des Séminaires". Quibus de causis opus praefatum proscriptum sit, satis declarat Epistola eiusdem S. Congregationis, die 22 decembris an. 1923 data ad Generalem Societatis S. Sulpitii Moderatorem.
Dum utrumque documentum, in "Acta Apostolicae Sedis" insertum, Tibi remitto, muneris mei duco vigilantiae tuae pastorali enixe commendare non modo ut opus istud, vel aliud eadem reprobata methodo seu ratione conscriptum, ne praelegatur neve prae manu sit tyronum, sed ut Sacrae Scripturae studium ad eas leges dirigatur, quas extremis praesertim temporibus statuerent Summi Pontifices: Leo XIII. (Enc. Providentissimus Deus, 18 nov. 1893; Litt. Vigilantiae, 30 Oct. 1902); Pius X. (Litt. Scripturae Sacrae, 23. febr. 1904; Quoniam in re biblica, 27 martii 1906; Vinea elecia, 7 maii 1909; Motu proprio Praestantia, 18 novembris 1907); Benedictus XV (Enc. Spiritus Paraclitus, 15 sept. 1920).
Ex his legibus unam vel alteram, utpote maximi momenti et ponderis, iuvat recensere. Ac primo quidem ut ad huius magisterii munus ii tantum deligantur, qui et peculiarem, eamque rectam, in Sacrae Scripturae scientia institutionem nacti sint, et solida tum philosphica tum theologica doctrina emineant. Magistri, sic diligenter electi, sollemne sanctumque habeant nunquam a communi doctrina et Ecclesiae traditione vel minimum discedere; decisiones
299v
Pontificiae Commissionis Biblicae plurimi faciant, easque explanent diligentissime; vera scientiae huius incrementa, quaecumque recentiorum scientia peperit, in rem suam convertant, sed temeraria novatorum commenta negligent, omnemque interpretationem ut ineptam et falsam reiiciant, quae vel inspiratos auctores inter se quodammodo pugnantes facit, vel doctrinae Ecclesiae adversatur. Omnes autem Alumni et Administri Ecclesiae, prae oculis habentes salutare illud monitum, a piissimo Auctore libri De Imitatione Christi traditum, nempe quod "omnis Scriptura Sacra eo spiritu debet legi, quo facta est" (lib. I, c. v), ad Sacras Litteras adeant semper sensu quodam reverentiae et pietatis affecti; nequaquam enim ipsarum intelligentia salutariter, ut opus est, patere potest, nisi remota scientiae terrenae arrogantia, studioque sancte excitato eius, quae desursum est, sapientiae.
Haec si fuerint praestita, Sacrorum Alumni ex Divinae Scripturae studio non modo maximam colligent utilitatem ad catholicum dogma tuendum ac vindicandum, verum etiam sibi acquirent supereminentem illam Iesu Christi scientiam, qua perfecti evadant verbi divini administri, ad omne opus bonum instructi.
Fausta cuncta Tibi a Domino, Supremo bonorum omnium Largitore, enixe adprecor.
Amplitudini Tuae
addictissimus
Caietanus Card. Bisleti, Praefectus.
+ Iacobus Sinibaldi, Episc. Tiberien., Secretarius.
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano an Pacelli, Eugenio vom 25. Januar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16873, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16873. Letzter Zugriff am: 23.05.2024.
Online seit 18.09.2015.