Dokument-Nr. 1725
Langenstein, Edmund an Pius XI.
Berlin, 27. Januar 1924

Sanctissime Pater,
Edmundus Langenstein, sacrae theologiae doctor, vices capellani maioris e. G. eiusque vicarii generalis ad tempus gerens provolutus ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime exoptat, ut exornetur dignitate Protonotarii Apostolici ad honorem Rev. Dom. Paulus Schwamborn, utriusque iuris doctor, capellani maioris exercitus Germanici vicarius generalis in Berlin.
Dom. Dr. Schwamborn natus est die 25 m. Junii 1874, consecratus [sic] est in sacerdotium die 31. m. Martii 1900. Anno 1905 receptus est in collegium capellanorum castrensium exercitus Borussici. Jam quibus de causis dignitas illa vicario generali exoptanda sit, proferri liceat.
Ac primum quidem optime est meritus, dum erat capellanus Coloniae militaris. Haud multo tempore interposito a Reverendissimo Episcopo Henrico Vollmar vocatus est in Berlin, ubi iam multis ex annis muneribus maioribus est functus.
Exorto proximo bello atrocissimo fidelissime milites curae suae mandatos comitabatur in campos belli tam orientalis quam occidentalis. Maximis cum honoribus in patriam revocato ei traditae sunt vices capellani maioris gerendae. Quo in munere immensis cum difficultatibus curam animarum imprimis militum aegrotorum tam nostrorum quam peregrinorum prudenter et constanter demo
47v
instituit.
Capellano maiore deinde in otium recedentes potestates plenariae D.ris Schwamborn sunt traditae temporibus illis cum in Germania omnia ruebant. Quamvis tum ecclesiasticae rest militares vocatae essent in periculum, ille tamen curam animarum militum summa prudentia et tenacritate reorganisavit.
Maxime id studebat, ut auctoritas capellanorum militarium at apud magistratus et apud gubernium in maius firmaretur, ut denique cultus magis magisque exornaretur et militibus in sacra religione instruendis occasio multi favia et tempus commodum concederetur.
Qui idem enixe dabat operam, ut capellanis militaribus ex deminutione exercitus Germanici dimissis, prout fieri poterat, alia numera apta traderentur. Praeterea eius opera factum est, ut omnes capellani militares in Berolinam sint convocati ad generalem, ut ita dicam, synodum ad res graves perpensandas, ad animos augendos, ad mores redintegrandos.
Neque vero rebus militaribus solum consuluit, nunquam non enixe fovebat curae etiam civilium cattolicorum in stationibus singulis degentium.
Exempli gratia Berolinae Basilicam ad St. Joannem Bapt. adhuc militibus reservatam novae parochiae ad St. Joannem liberalissime patefecit.
Semper eam lausum sacerdotii formam duxisse et in omni munere summa integritate et severitate saluti animarum consuluisse inter omnes constat.
Omni qua par reverentia et devotione
Sanctitati Vestrae
oboedientissimus servus
Edmundu Langenstein,
s. theol. doctor et capell. minor. Ex. Ger.
Empfohlene Zitierweise
Langenstein, Edmund an PiusXI. vom 27. Januar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 1725, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/1725. Letzter Zugriff am: 22.07.2024.
Online seit 18.09.2015.