Dokument-Nr. 17939
Vogel OSB, Placidus (Taufname: Georg)Sinnigen OP, Ansgar (Taufname: Arnold) an Pius XI.
Münsterschwarzach / Berlin, 15. Mai 1924

Beatissime Pater!
Nomine ac mandato Conferentiae Superiorum Ordinum et Congregationum Germaniae missionibus externis inservientium Sanctitati Vestrae humillime gratias agimus maximas pro privilegio ab Apostolica Sede benignissime in favorem Seminariorum missionalium concesso reducendi missas sub certis conditionibus.
Equidem hujus beneficii usu multo facilius erit incolumen servare existentiam Seminariorum nostrorum, quibus per temporum adversitates pericula non parva parantur.
Et Deus etc.
Omni qua par est reverentia, Sanctitatis Vestrae filii obsequentissimi
+ Placidus Vogel O.S.B.
Abbas et Praeses Conferentiae Superiorum
P. Ansgar M. Sinnigen OP.
Secretarius generalis
Empfohlene Zitierweise
Vogel OSB, Placidus (Taufname: Georg) an PiusXI. vom 15. Mai 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 17939, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/17939. Letzter Zugriff am: 29.02.2024.
Online seit 18.09.2015, letzte Änderung am 10.09.2018.