Dokument-Nr. 18276

Klein, Kaspar: Relatio de Statu Seminarii Paderbornensis 1926. Paderborn, 01. Juli 1926

Copia
Praenotanda
Secundum morem antiquum etiam in plerisque aliis dioecesibus Germaniae vigentem studia humaniora non in Seminariis, sed in lyceis vel gymnasiis persolvuntur. Pro pueris catholicis, qui haec gymnasia frequentant et in parentum domo habitare non possunt, habemus in Nostra dioecesi "Seminaria" quae vulgo audiunt: "Knabenkonvikt". Haec vero "Seminaria", quae sacerdotum pro Rectore habent, etiam pueros recipiunt, qui non ad sacerdotium aspirant. Sed in urbibus Paderborn, Heiligenstadt et Werl sunt "Seminaria puerorum", quae ab Episcopo Paderbornensi sunt fundata vel (in Werl) in eius proprietatem transierunt. In haec tria "Seminaria" quantum fieri potet, ii tantum assumuntur, qui aliquam spem sacerdotii praebent.
Studiis humanioribus absolutis omnes, qui ad sacerdotium aspirant, studia philosophica et theologica in Academia episcopali in urbe Paderborn persolvunt, ita tamen, ut in Collegio Leonino per novem semestria et in Seminario episcopali per tria semestria habitent. (Brevi abhinc tempore alumni per quattuor semestria in Seminario ep. habitabunt).
Ita institutio scientifica spectat ad Academiam episcopalem, institutio ascetica et religiosa vel ad Collegium Leoninum vel ad Seminarium episcopale, ita tamen ut per ultimum annum ante ordinationem sacerdotalem alumni non iam frequentent Academiam sed etiam institutionem scientificam, quae adhuc deest, in Seminario accipiant.
Nunc de singulis.
8r
De Seminario episcopali.
Art. I.
De Seminarii constitutione et aedibus.
1.) Seminarium episcopale constitutum est per Episcopum Gulielmum Antonium de Asseburg die 29. mensis Octobris anni 1777.
2.) Seminarii fabrica, quae simul continet Academiam episcopalem, prius erat Collegium Societatis Jesu sed novis constructionibus auctum et restauratum est. Capere potet 60 alumnos. Optime respondet disciplinae et valetudinis legibus.
3.) Rusticationis domus non adest; alumni in parentum domibus ferias agunt.

Art. II.
De reditibus, expensis et oneribus.
4.) Reditus certi sunt 25534,28 M, expensae 83889,17 M.
5.) Inquantum reditus deficiant, supplentur ex collectis, quae fiunt statis diebus Dominicis in omnibus ecclesiis etiam Regularium.
6.) Satisfit omnibus oneribus missarum aliisque obligationibus piis.
7.) Seminarium aere alieno non gravatur.
Art. III.
De Personis.
8.) Rector Seminarii est Bernardus Rasche, 60 annos natus, cum dotibus a can. 642 § 1 n.2, § 2; 1360 requisitis.
9.) Rectorem adiuvat "Subregens", qui est Joannes Brinktrine, Theologiae Doctor, Magister Aggregatus Universitatis Gregorianae, annos 37 natus. Praeterea adest "Senior" et "Consenior" ex diaconis sumpti, qui aliquo modo invigilant, ut disciplina servetur sed pro-
9r
prie dictam iurisdictionem non habent. Propter parvum numerum alumnorum praefecti contuberniorum non requiruntur.
10.) Director Spiritualis non est in Seminario. Rector binis per hebdomadem praelectionibus alumnis systema disciplinae asceticae et mysticae tradit. Praeterea Rector et Subregens alternatim quater per hebdomadem alumnis puncta meditationis proponunt. Singulis hebdomadibus statuta die et hora duo confessarii ex clero regulari et duo ex clero saeculari in Seminarii ecclesia alumnorum confessiones excipiunt. In casibus particularibus Rector confessarium, quem optant, adire facile permittit.
11.) Vide, quae de Academia habentur.
12.) Vide ibidum.
13.) Praefectus studiorum non adest.
14.) Oeconomus est Joannes Schäfers, 59 annos natus, qui patrimonium Seminarii diligenter administrat dependenter ab Episcopo sed independenter a Rectore.
15.) Regulae can. 1359 circa Deputatos servantur.
16.) Non regitur Seminarium a Congregatione religiosa.
17.) 45 in praesens sunt Seminarii alumni interni; eorum numerus non ita sufficit, ut omnino par sit dioecesis necessitatibus.
Canon 1363 in alumnorum admissione servatur.
18.) Alumni externi, qui in Seminarium episcopale ingredi deberent, non habentur.
19.) Clerici alterius dioecesis in Seminarium non sunt recepti. Ceterum vide, quae de Collegio Leonino habentur.
20.) Sunt in Seminario tres famuli et quattuor famulae. Non eliguntur
10r
nisi optima morum testimonia habentes. Intersunt diligentissime cultui divino in Seminarii ecclesia, quae simul est ecclesia parochialis.
Novem sorores Congregationis Sororum Caritatis christianae (Filiae B.M.V.Immac.) Seminario operam navant et una cum famulabus totam rem domesticam curant. Incolunt partem separatam Seminarii.

Art. IV.
De pietate et disciplina.
21.) Pietas secundum singula praescripta can. 1367 excolitur, Communio frequens et quotidiana quasi ab omnibus alumnis observatur.
22.) Adsunt statuta Seminario propria et adamussim servantur.
23.) Nihil omnino desideratur quoad spiritum vere ecclesiasticum et caritatem fraternam, quoad modum se gerendi alumnorum erga Superiores et erga seipsos. Saepe erudiuntur alumni de legibbus urbanitatis et de praeceptis hygienicis.
24.) Perturbationes aut sacandala in Seminario non obvenerunt.
25.) Servantur praecepta can. 1371.
26.) Ephemerides, quae de consensu Rectoris subnotantur, tantum tempore recreationis leguntur; folia periodica eaque pauca de consensu Rectoris etiam in cubiculis leguntur.
27.) Normae pro alumnis tempore vacationum non desiderantur; si necessarium est, parochi de ipsis referunt.
28.) Spectat ad Academiam et ad Collegium Leoninum.
29.) Servitium militare nunc omnino non habetur. Quantum ad eos, qui tempore ultimi belli stipendia faciebant, omnes cautelas servantur.
11r
Art. V.
De studiis.
30-37 Spectant ad Academiam.
In Seminario Rector tradit Theologiam pastoralem, Subregens tradit Liturgicam disciplinam theoritice et practice. Praeterea habentur praelectiones de Iure Canonico, de Homiletica, de Catechetica a professoribus Academiae, deinde de lingua polonica et una praelectio de quaestionibus caritativis et socialibus. De his disciplinis – duabus ultimis exceptis – fiunt examina ante ordinationem sacerdotalem.

Art. VI.
De sacris ordinationibus.
38.) Omnia praecepta Codicis Iuris Canonici adamussim servantur.

Art. VII.
De nonnullis peculiaribus Ordinarii officiis.
39.) Ordinarius ante quamlibet Ordinationem sacerdotalem Seminarium invisat, ut de singulis candidatis iudicium proprium sibi efformet; sedulo invigilat, ut Rector aliique Moderatores ac Magistri munere suo rite fungantur.
40.) Et in Synodo dioecesana (1922) et litteris pastoralibus (ultima vice 1925) observantiam can. 1353 insculpsit.
41.) "Opus Vocationum ecclesiasticarum" nondum institutum est.

De Collegio Leonino.
Art. I.
De Collegii Leonini constitutione et aedibus.
1.) Anno 1860 sic dictum "Seminarium Theodorium" fundatum est, in quo
12r
reciperentur omnes alumni, qui in Academia Nostra studiis philosophicis et theologicis operam dabant. Quamvis postea aedificium amplificatum sit, tamen numero alumnorum in dies crescenti non sufficiebat. Tandem anno 1895 per Episcopum Hubertum Simar novum et praegrande aedificium constructum est, cui nomen dedit: Collegium Leoninum. Statuta huius Collegii die 12. Januarii 1895 data sunt.
2.) Optime respondet fabricia legibus disciplinae et valetudinis. Capere potest 200 alumnos, ita ut omnes, qui studiis humanioribus peractis, studiis philosophicis et theologicis operam dant, habitare possint in hoc Collegio, usquedum in Seminarium episcopale ingrediuntur.
3.) Non adest rusticationis domus, alumni in parentum domibus ferias agunt.

Art. II.
De reditibus, expensis et oneribus.
4.) Reditus certi sunt: 65.000 M, Expensae 140.000 M, quae deficiunt, supplentur ex collectis uti supra de Seminario.
6.) [sic] Omnibus oneribus missarum et aliis obligationibus piis rite satisfit.
7.) Collegium Leoninum aere alieno non gravatur.

Art. III.
De personis.
8.) Director Collegii Leonini est Franciscus Rüsche, Philosophiae Doctor, annos natus 38, cum omnibus dotibus a can. 642 § 1 n.2, § 2; 1360. requisitis.
13r
9.) Directorem adiuvat Repetitor. Ex numero alumnorum "Senior" et "Consenior" in disciplinam invigilant.
10.) Adest Director Spiritualis, debitis dotibus ornatus, qui in Collegio habitat nulloque alio officio implicatur. Confessio fit vel apud hunc Directorem Spiritualem in domo vel apud confessarios in ecclesiis urbis Paderbornensis ad libitum alumnorum.
11. et 12.) Spectant ad Academiam.
13.) Praefectus studiorum non adest.
14.) Oeconomus est Fredericus Berens, qui dependenter ab Episcopo et Directore patrimonium Collegii diligenter administrat.
15.) Regulae can. 1359 circa Deputatos servantur.
16.) Non regitur Collegium Leoninum a Congregatione religiosa.
17.) Collegii alumni in praesens sunt 190, eorum numerus aliquo modo, etsi non plene, respondet dioecesis necessitatibus. Can. 1363 servatur.
18.) 13 alumni in urbe Paderbornensi habitant. Ratio est apud plurimos, quia apud parentes habitare possunt, apud alios, quia in urbe expensae minores sunt. Si omnes omnino in Collegio habitare deberent, interdum cubicula non sufficerent. Omnes vero, etiam ii, qui apud parentes habitant, saltem per unum semestre in Collegio commorari tenentur. Qui non in Collegio habitant, tenentur interesse instructionibus asceticis quotidianis et menstruis. Omnes subsunt Directori Collegii et regulare commercium cum ipso habent.
19.) 66 alumni in Facultatibus theologicis Universitatum publicarum instituuntur, videlicet in Universitatibus Friburgensi (Helvet. et Brisgov.), Monasteriensi, Monachiensi, Oenipontana, Tubingensi, Bonnensi, Vindobonensi. Cohaeret hoc cum more illo in Germania vigenti,
14r
quod studia philosophica et theologica non in "Seminariis" stricte dictis sed in Facultatibus theologicis Universitatum publicarum persolvuntur. Audito professorum voto Episcopus concedit singulis alumnis veniam per unum semestre in tali Universitate commorandi, quae venia etiam bis, vel, raro tamen, ter conceditur. Ratio huius veniae saepe est, quod Academia Nostra gradus academicos conferre non potest.
Alumni aliarum dioecesium in Collegio Leonino non habentur.
20.) Rem domesticam curant 24 sorores ex Congregatione Sororum christianae caritatis (Filiae B. M. V. Immac.). Praeterea adsunt 16 famulae, duo famuli, duo calefactores (Heizer), pistor, oeconomus laicus et septem servi, qui agros et hortum colunt. Diligenti cura seliguntur, in pietate et ordine servantur.
Sorores una cum famulabus partem separatam domus cum proprio oratorio incolunt.

Art. IV.
De pietate et disciplina.
21.) Pietas excolitur secundum can. 1367. Communio frequens et quotidiana promovetur.
22.) Adsunt statuta peculiaria pro Collegio Leonino et observantur.
23. 24. 25.) Uti in Seminario.
26.) Ephemerides et periodica ad beneplacitum Directoris publice pro omnibus alumnis exponuntur, ut tempore recreationis legantur. Admonentur alumni, ne nimium tempus in legendis ephemiridibus terant. Qui pro se solo ephemerides et periodica subnotare desiderat, indiget venia Directoris.
27.) Ante vacationes alumni intruuntur de modo se gerendi hoc tempore. Si oportet, parochi de ipsis referunt.
15r
28.) Vide hic Nr. 19.
29.) Servitium militare omnino non habetur.
Ad quaestiones 30–41 vide de Seminario.

De Academia episcopali.
11.) In Academia Nostra docent decem professores, omnes laurea theologica – unus philosophica – insigniti, quam in una ex Universitatibus Germaniae acquisiverunt. Servantur ea, quae can. 1360 § 1, 1366 § 1-3, 642 § 1 n.2, 1406 § 1 n.7 praecepta sunt.
12.) Sacrae Scripturae adsunt magistri duo, qui solidam in Sacra Scriptura doctrinam nacti sunt.
30.) Studia literarum humaniorum per novem annos in gymnasiis sive lyceis publicis persolvuntur. Praeter linguas latinam, graecam, germanicam in huiusmodi scholis docetur lingua franco-gallica et anglica, in nonnullis etiam hebraica, deinde historia, mathesis, scientiae naturales. Institutio religiosa traditur per sacerdotes a Nobis approbatos. Discipuli sat bene addiscunt usum linguae latinae, ita ut scriptores classici, saltem celebriores, legantur.
31.) In Academia philosophico-theologica [sic] Paderbornensi studium philosophiae et scientiarum affinium per integrum biennium secundum can. 1365 § 1 conficitur. Usui sunt libri conscripti ab auctoribus probatis, deinde etiam scripta ipsorum professorum. Institutio haec revocatur ad principia Doctoris Angelici et germanico idiomate traditur. Exercitationibus scientificis huic fini accomodatis interpretatio fit textus S. Thomae. Post singula semestria alumni de materiis pertractatis examen subeunt.
32.) Iuxta can. 1365 § 2,3 et can. 1366 § 2 et epistolam Pii XI. ad Emmum
16r
Cardinalem Bisleti pro cursu theologico integrum quadriennium insumitur. In Academia Paderbornensi disciplinae sacrae idiomate germanico traduntur sive iuxta scripta a singulis professoribus exarata sive secundum libros ab auctoribus probatis conscriptos. In hisce libris numerantur e. gr. Bartmann (pro Dogmatica), Noldin, Mausbach (pro Morali), Wernz-Vidal, Marotto, Hilling (pro Iure canonico). Singuli professores exercitationibus specialibus studia eorum alumnorum adiuvant, qui alicui disciplinae particularem operam velint navare, eosque instruunt, ut sciant methodo scientifica uti. Post singula semestria alumni examen subeunt de materiis praesertim dogmaticis pertractatis praecedentibus mensibus.
33.) Academia non gaudet facultate conferendi gradus academicos. In studiis tum philosophicis tum theologicis Summa S. Thomas est pro fundamento. Sufficiens numerus exemplarium est in manibus discipulorum.
34.) Studium philosophicum et theologicum examinibus rigorosis clauditur. Fiunt examina in scriptis et oretenus. Ad finem studii theologici elucubratio scientifico modo exarata a singulis alumnis collegio professorum est tradenda.
35.) Valde doleo, quod Academia Nostra non gaudet facultate conferendi gradus academicos. Quod professores Nostri iure merito aegre ferunt, quia inde videtur eorum industria et labor minoris aestimari quam Facultatum theologicarum a Gubernio institutarum. Eoque vel magis aegre ferunt, quod Universitas illa, ex qua Nostra Academia initium duxit, hoc quod diximus ius conferendi gradus et habuit et saeculo adhuc decimo nono exercuit. In eligendis et nominandis professoribus eaedem prorsus conditiones praesupponuntur ac pro professori-
17r
bus aliarum Facultatum. Academia Paderbornensis gravem auctoritatem habet inter eruditos, sive theologi sint, sive non. Non raro – id quod nuperrime adhuc accidit – professores ex Nostra Acdemia ad Facultates publicas vocantur. A professoribus Nostris Periodicum theologicum editur, cui titulus: "Theologie und Glaube" (Theologia et Fides) quod inter sacerdotes Germaniae et aliarum regionum pervulgatum, insignem obtinet locum.
Alumnis permittimus, ut extra dioecesim Universitates (i.e. Facultates theologicas) celebrent. Qui ad gradus academicos se praeparare intendunt, tantum in hisce Universitatibus finem consequuntur.
Romae pro tempore tres sacerdotes Paderbornenses studiis vacant; frequentant vel Universitates Pontificias vel Institutum Biblicum.
36.) Aulae cum apparatu necessario ad studium historiae naturalis et physices adsunt, instrumenta quoque pro studio psychologiae experimentalis.
37.) Munificentia et benignitate Pii XI. et subsidiis societatis: "Fautorum et amicorum Academiae Paderbornensis" sat ampla et idonea bibliotheca suppetit magistris et discipulis.
(sig) Casparus, ep. Paderb.
Empfohlene Zitierweise
Klein, Kaspar, Relatio de Statu Seminarii Paderbornensis 1926, Paderborn vom 01. Juli 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18276, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18276. Letzter Zugriff am: 11.12.2024.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 20.01.2020.