Dokument-Nr. 19584
Hugo, Ludwig Maria an Pacelli, Eugenio
Mainz, 21. November 1929

Eminentissime Princeps!
Infrascriptus episcopus Moguntinus S. Congregationi de Seminariis et de Studiorum Universitatibus ad quaesita respondet, ut sequitur:
Omnes, quotquot sunt philosophiae aut theologiae studiosi ad sacerdotium anhelantes, in Seminario majore dioecesis Mogunt. aut Oeniponte in Convictu "Canisiano" aut in Collegio Germanico-Hungarico de Urbe commorantur. Bis tantum a suscepto episcopatu ad normam Can. 972 § 1 facultatem dedi candidato theologiae extra seminarium habitandi. Primus, qui hanc facultatem obtinuit, fuit juvenis optimae spei, qui tamen malo cardiaco vehementer laborans in communitate vivere non potuit etc. Ordine Diaconatus suscepto e vita cessit; alter ob infirmatem, quae in seminario facile curari non potuit, ad paucos menses aput suos degebat.
Oeniponte aliquando accidit, ut unus alterve, qui studiorum causa eo concesserat, in Convictum Patrum S.
1v
J. ob loci angustiam recipi non posset, cui deinde licentia dabatur habitandi in honesto domicilio privato, donec recipi posset in Convictu, ea tamen lege, ut quotidie S.M. Sacrificio devote interesset, item vespere punctis meditationis; singulis hebdomadibus peccata confiteretur, insuper si tempus exercitatiorum spiritualium, quae ibi per octo dies fiunt, instaret, cursum exercitiorum sequeretur eodem modo quo convictiores alumni. Aliquando item factum est, ut hi nomen darent alicui circulo seu unioni universtariae. Semel vel bis interrogatus (etiam a personis ecclesiasticis), ut determinato alicui juveni licentiam impertirem diutius commorandi in domo privata, quia specialem utilitatem, ut ajebant, suae unioni afferet, semper hanc licentiam negavi.
Intra septa nostri Seminarii neque mos est neque umquam permissum fuit formare circulos seu uniones more universitatum.
Ex intimo corde S. Congregationi gratias ago, quod libertas commorandi ubique etiam pro tempore studiorum philosophicorum futuris clericis adimatur, et quod obligatio, quae e more saepe intercedit in seminariis
2r
Germaniae inter alumnos et circulos studiosorum catholicorum in universitatibus aliquantum solvatur. Quidquid etenim multi etiam bona fide dicunt de utilitate, quae dictis circulis eo accrescit, quod etiam studiosi theologi eis participant, copiosa tamen experientia, quam per fere triginta annos in dioecesi Spirensi facere potui, me docuit, hanc quamcumque utilitatem nimiis damnis ex parte horum theologorum, ne plus dicam, male compensari. Refrigescit enim in plurimis pietas ingenua, sensus supernaturalis, imo etiam studiorum severiorum diligentia, haud ita raro tota vita interior incipit languescere, etsi nihil accidat – id quod tamen hinc inde accidere solet-, quod graviore censura reprehendendum sit. Omnes fere, qui curae animarum incumbunt inter studiosos laicos non cessant affirmare, quam difficile sit hos studiosos saltem in via mandatorum ducere et a peccato gravi avertere.
Omni qua par est reverentia S. Purpuram deosculans me profiteor
Eminentiae Vestrae
addictissimum
+ Ludovicum Mariam,
episcopum Monguntinum
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Hugo, Ludwig Maria an Pacelli, Eugenio vom 21. November 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19584, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19584. Letzter Zugriff am: 23.05.2024.
Online seit 20.01.2020.