Dokument-Nr. 20580
Vogt, Franz an Pacelli, Eugenio
Eisleben, 27. September 1928

Excellentia Vestra
Plurimas urbes provinciae saxonicae catholicis Germaniae Magdeburgae convenientibus invisens, mirabili Divinae providentiae ductu petiit urbem Islebiam natali et vita et morte s. Gertrudis Magnae celebrem. Licet in praesentiarum Virginis seraphicae Cisterciensis memoriam moenia fere diruta antiqui monasterii Helpediani referunt, tamen eximium templum ope omnium catholicorum Germaniae Islebiae erectum, quod et Excellentia Vestra pie visitavit, nomen concivis nostrae reddit solemne.
Anno proximo septimum vertetur saeculum, ex quo collegium B.M.V. Helpedae virgines cistercienses condidere, illud sane monasterium, quod in annos celeberrimum evasit virtutibus et revelationibus s. Gertrudis Virginis aliarumque piarum monialium actis et scriptis excellentium.
Maxime dolendum est, quod tam illustre templum nostrum careat vel minima reliquia s. Gertrudis, quum sepulcrum ejus infaustis saeculi XVI. turbinibus oblivione obruta sit.
Excellentiae Vestrae obsequium devotissimum s. Gertrudi praestanti nomine parochiae catholicae Islebiae existentis humillimas obtuli preces, ut Excellentia Vestra perorante et Revmo Eppo nostro annuente, Ecclesiae s. Gertrudis reliquia patronae suae benigne indulgeatur, quae anno proximo saeculari multis fidelibus certo magna cum pietate colenda erit.
136r
Gratias quam maximas Excellentiae Vestrae universa referet parochia s. Gertrudis, si qua notum est benevolentia preces nostras ad Sanctam Sedem transmittendas curabit.
Obsequium devotissimum exhibet
Excellentiae Vestrae
humillimus servus
Dr. Franc. Vogt, dec. par. ad St. Gertrud.
Empfohlene Zitierweise
Vogt, Franz an Pacelli, Eugenio vom 27. September 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20580, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20580. Letzter Zugriff am: 25.07.2024.
Online seit 20.01.2020.