Dokument-Nr. 20641
Zahnen SJ, Peter an Pacelli, Eugenio
Breslau, 31. Januar 1928

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Excuset Excellentia Vestra moram, quam feci. Debui enim per sex dies elapsos exercitia tradere alumnis ad presbyteratus ordinem accedentibus, quo facto ipse aegrotavi.
Sed nunc respondere conabor magis ex iis, quae audivi, quam quae ipse vidi. [sic] ipse enim numquam studiis incubui in universitate publica, neque nunc ut spiritualis rem habeo cum iis, qui adhuc in universitate degunt.
Bene enim distinguatur necesse est inter "Theologos" nostros, qui majore ex parte in Convictu Theologorum habitant, - et "Alumnos", qui theologiae cursu in universitate 4 annis absoluto in severam clausuram "Alumnatus" ingrediuntur ad praxim pastoralem enixius addiscendam.
Ex hac distinctione jam apparet "Alumnos" jam nihil commune habere cum foederibus, neque <sive>2 in alumnatu, neque <sive>3 extra alumnatum radicem habentibus.
Sed et ante et post Alumnatum major pars sociata est foederibus studiosorum academicorum, - et quidem ante Alumnatum forma activa, post forma magis passiva ut "Alte Herren", qui pecuniis et consiliis subveniunt junioribus.
Inde id quod quaerit S. Congregatio de Seminariis et Universitatibus studiorum, in rebus Breslaviensibus tantum attinet "Theologos", non "Alumnos".
Ego vero solum de rebus Breslaviensibus noticiam haurire potui.
Emimentissimus Dominus Cardinalis Dr. Kopp ante viginti fere annos foedera cum studiosis laicis communia Theologis plane interdixerat. Sed cum Eminenstissimus Dominus Dr. Bertram in locum ejus cederet, ipsi studiosi laici enixe ab eo petiverunt, ut sineret Theologus foederibus iterum nomen dare. Et rationes attulerunt, quas infra addam. Quo facto Eminentia nostra benigne annuit.
Et ex illo tempore multo major pars Theologorum alicui foederi adhaerent. <Bellum et Revolutio intervenerunt, ita ut com[m]unicatio Theologorum cum foederibus laicorum in praxim deducta sit demum ex anno circiter 1921/1922.>4
Sed <1º>5 nunc iterum indiget distinctione facienda
Inter foedera solorum Theologorum, et Theologorum cum laicis.
2º Foedera inter solos Theologos communia partim sunt in libris Universitatis inscripta, v. g. "Brandenburgia", quae 30 circiter Theologos ex regione Berolinensi ortos complectitur;
partim non sunt inscripta. Et haec quidem generatim ortum ducunt ex tempore studiorum humanitatis, e. g. "Matthesia" illos complectitur, qui studia humaniora in unico catholico gymnasio Breslaviensi peregerunt, in "Matthiasgymnasium". Similia foedera sunt "Nissia" Neisse, "Glatzia" Glatz.
3º Inter Theologos et laicos vigent multa foedera, quae in diversas species diffluunt:
2
1) Foedera quae dicuntur "C V", quae colores in capite gerunt;
2) Foedera quae dicuntur "K V", quae colores in capite non gerunt;
3) Foedera quae dicuntur "U V", sine coloribus <in capite>6 et magis scientiis dedita;
4) Foedera quae dicuntur "H V", quae pristinas "Formas" aliquomodo militare in conventu habendo <et omnes colores>7 rejiciunt et abstinent se a potu alcoholico.
5) Adhuc foedera <Nº>8 4) similia, sed paucos tantum commilitones continentia.
Jam interest scire, quantum temporis singula foedera occupent.
1) Foedera inter solos Theologos tantum in Convictu Theologorum existunt sub vigilantia plena Directoris Rev. D. Em. Tinschert; et haec raro conveniunt.
2) Qui foederibus cum laicis communibus nomen dederunt, pro tempore, quo in Convictu Theologorum habitant, partem tantum conventuum visitare possunt, nempe illos tantum, qui post meridiem ante horam sextam habentur. Hora circiter sexta omnes in Convictum se colligere debent.
Sed hi aliquod supplementum pro junioribus sociis in Convictu eo habent quod omni hebdomada per unam horam regulae urbanitatis academicae eis traduntur, quae hora vocatur "Fuchsenstunde". <Et qui pertinent ad foedus "U. V.", omni hebd. per ½ horam scientias tractant.>9
Num praeter hanc<s> horam<s>10 adhuc habeant rem communem in Convictu, nescio.
Item nescio, num omni hebdomada vel rarius occasio eis praebeatur ad conventum extra Convictum cum laicis communem habendum.
3) Theologi, qui extra Convictum Theologorum degunt, non sunt multi. Per aestatem videntur esse ex 300 fere Theologis fere 80 vel minus adhuc.
Lex est, quod 4 tantum semestres extra Convictum degere lice<n>t11, non vero primo anno, neque ultimo. - Qui ista licentia frui volunt, generatim 2 tantum semestres sibi arripiunt, quia majorem licentiam sumentes examina in fine et secundi et tertii et quarti anni imminentia in periculum vocant.
Qui vero ista licentia per 2 semestres utuntur, vel hic in urbe manent, vel in aliam Academiam proficiscuntur; generatim in München, Freiburg, Innsbruck. Et si foederibus cum laicis communibus nomen dederunt, etiam in altera Academia ut socii laeti recipiuntur.
Hi ergo extra Convictum per tempus degentes possunt omnibus conventibus laicorum interesse. Eminentissimus vero excepit conventus cum mulieribus communes, sive in domo, sive extra domum; habent enim quaedam foedera omni anno exitum cum mulieribus communem et aliquoties saltationem.
Qua fidelitate Theologi extra Convictum habitantes Eminentiae in hac re obediant, plane nescio.
Quod signa foederum colores gestantium attinet, Theologi in Convictu degentes ab his abstinere debent.
Omnes fere Theologi, qui pertinent ad foedera quae dicuntur C V, K V, U V ad horologium fasciam habent annexam, cujus colores indicant, cujus foederis sint. <Sed hi colores formam habent adeo diminutam, ut non dicantur proprio sensu "colores", - quantum scio.>12
Jam ad utilitatem.
1. Foedera cum laicis communia intendunt formare civem accademicum vere et fortiter catholicum. - Haec est idea exemplaris, quae diverso gradu attingitur pro diverso fervore in foedere vigente. - Generatim Theologi multum augent hunc fervorem; et haec fuit praecipua ratio, quam laici afferebant Eminentiae ad prohibitionem retrahendam.
2. Post studia academica absoluta alterutrum juvare volunt praesertim in officiis adipiscendis. Sed apparet, hoc quoad Theologos non valere, qui officium suum ab Episcopo expectent. - Num ad beneficium acquirendum, quod etiam a patrono saeculari dependet, relationes ad foedera utiles sint, nescio.
3. Theologi nostri in aliquibus foederibus multum urbanitatis addiscunt necnon animum publice loquendi et facilitatem multitudinem gubernandi.
4. Et hoc quoque notandum est, ex Theologorum influxu aliqua foedera magis frequentare Sacramenta et melius sequi praecepta Episcopatus de re morali, quam secus esset.
3
5. Theologi ex eo, quod foederibus in Universitate inscriptis nomen dant, a studiosis aliarum facultatum magis aestimari videntur.
6. Post presbyteratum acceptum Theologi apud homines cultos eidem foederi associatos portam apertam inveniunt, et continuum influxum exercere valent in juniores adhuc in Academia versantes.
Quae sunt nocumenta, quibus Theologi hoc modo afficiuntur?
1. Dum in Convictu Theologorum degunt, studium vix detrimentum capere videtur, cum parvum tantum temporis pro foedere supersit.
Solum dum extra Convictum habitant, possunt se magis foederi dare tempusque hac re terere.
2. Vita spiritualis in Convictu in illis tantum patitur, qui multum de rebus exterioribus et vanis loquuntur et cogitant, neque rebus spiritualibus se imbuere volunt, nisi ultimo anno.
Sed in iis, qui extra Convictum degunt, res se habet diversimode: Sunt, qui se totos scientiis dedunt, et sunt, qui se totos foederibus et similibus rebus impendunt, et sunt, qui mediam viam praeferant.
Si qui Theologi ut directores foederis eliguntur, certe multum temporis amittunt pro re scientifica et spirituali. Praesertim nocte sero domum se colligunt, indeque saepe sine missa et communione altera die manent; de meditatione instituenda jam non est sermo. - Sed haec irregularitas nullo modo occurrit quotidie. Et mihi videtur evidens esse, Theologus fervorosos utrumque simul jungere: Et praesidium foederis et vitam vere spiritualem.
3. Inter illos, qui in Convictu habitant, foedera aliquam fissuram inter Theologos ingerunt. Si e. g. in Convictu aliquod festum in foro habetur fere semper foedera se inter se sola in una mensarum colligunt, ita ut aliqua sit exclusivitas, quam ii, qui foederibus nomen non dederunt, aegre ferunt. - In reliqua quoque vita communi multi vitant <illos>13 Theologos, qui non eosdem quoque colores ad horologium gerunt. - Contra hanc fissuram Rev. Dom. Director multum invehitur, ita ut res jam mitigata videatur.
4. Post ordines susceptos aliqui presbyteri etiam nimis insistunt in foedere suo, ita ut cum aliis sacerdotibus amicitiam habere nolint. - Sed de hac re semel tantum audivi murmurationem.
Quid agendum?
Liceat addere, quae mihi in mentem veniunt:
Possent prohiberi foedera. Sed tendentia, foedera ineundi, tam penitus insidet cordibus Germanorum, qui quotidie in Universitate studiosis laicis sibi notis obvii fiunt, - ut sine dubio permulti foedera clandestina facerent. Et res pejus se habere videretur.
Si prohibentur foedera, quaerendum est, quid in eorum locum Theologis praebeatur. Secus vocationes, jam nimis rarae, adhuc rariores redderentur.
Ipse per annum in Seminario Trevirensi studiis incubui. Illic nulla cupido foederum <erat>14, quia non miscebantur laicis.<, i. e. quia non frequentabant Universtiatem.>15
Jam non habens, quae addam, enixe me commendo Excellentiae Vestrae S S Sacrificiis et precibus
Excellentiae Vetrae [sic]
servus in Christo
Petrus Zahnen S. J.
Spiritualis in Alumnatu Breslaviensi.
1, mittig am oberen Seitenrand hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, notiert: "Relazione di P. F<Z>ahnen16 S. J.".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
3Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
4Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
5Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
6Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
7Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
8Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
9Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
10Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
11Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
12Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
13Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
14Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
15Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
16Hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, gestrichen und eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Zahnen SJ, Peter an Pacelli, Eugenio vom 31. Januar 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20641, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20641. Letzter Zugriff am: 24.05.2024.
Online seit 20.01.2020.