Dokument-Nr. 2938
Sebastian, Ludwig an Benedikt XV.
Speyer, 20. Oktober 1921

Illustrissime et Excellentissime Domine!
Insigne Excellentiae Vestrae mandatum verbis datum Reverendus D. D. Vic. Gen. Molz hic vix reversus statim exsecutus est adiens RR. DD.  Korum Episcopum Trevirensem. R. D. Praelatus Kaas ad concionem Berolinum subito vocabatur neque rebus agendis adesse potuit. Episcopus Trevirensis octogesimum primum annum agens scripsit ea, quae his litteris apposui. Nocte autem sequenti ita vehementer incitatus est, ut Sacramento Sancto Extremae Unctionis muniretur. Sui non iam compos sine intermissione
4v
iactabatur hac re gravissima. Mane nonnullis medicamentis firmior factus scripta sua iterum perlegit, neque tamen ampliora addere potut. Hae ergo litterae adjacentes quasi testamentum huius optime de ecclesia meriti episcopi habendae sunt.
Omnibus rebus bene consideratis valde importunum mihi videtur, res ecclesiasticas dioecesis nostrae in illo pago, quem de Saar flumine vocant, nunc mutare, exempli gratia: Apostolicum Delegatum nominare. Vehementer enim excitati et moti sunt fere omnium animi inhabitantium. Gubernium illius regionis fiduciam et tranquillitatem civium acquirere non potuit. Qua de causa libenter catholici omnes occasiones arripiunt, quibus fidem dioecesis se praestare promittere possunt. Cum primis diebus mensis Septembris cum septingentis dioecesanis meis et centum quinquaginta catholicis Trevirensis dioecesis in sacram aedem B. M. V. Altoetting peregrinatus essem, illi sacerdotes et fideles Trevirensis per telegrafum Episcopo fidem omnino perennem se praestare iuraverunt, quamquam ego antea eorum nomine obsequia eorum devota per telegrafum promiseram.
In paroeciis meae dioecesis nulla haberi solet catholicorum publica concio, quin alacribus animis omnes spondeant dioecesi nostrae velle addictos esse.
Haec fides mollissimis verbis iterum atque iterum affirmata, num forte negligenda erit? Nunc autem a gubernio nummus, qui vocatur, 'Francus', praescriptus est, qui tanti valet, ut in acerbissimam penuriam et paupertatem redigeretur plebs media, quae usque adhuc Ecclesiae nostrae catholicae fidelissime adhaerebat. An et nos illam aegritudine contamina-
5r
bimus? an voluntatem eius a nobis alienabimus? Populus saepius gubernio sensus invidos suos aperuit. In urbe Saarbruecken abhinc paucos dies concio 40.000 hominum sub divo habita intercessit novorum consiliorum rationibus gubernii. Tumultuose applausi sunt oratores clamantes fortiter se esse contradicturos omnibus rebus infeliciter tentatis, quibus eos alienigenos regimini tradi videatur. Ego ipse interfui conventibus societatum catholicarum, quae clamore atque una voce approbant vota patris ex societate Jesu:"Germani eramus, Germani sumus, Germani erimus."
Cum talis tamque acerrimus animus in populo dominetur, quae ecclesiastica persona rationes odiosas, verbi gratia, sacerdotem Francogallis faventem Delegatum Apostolicum nominare audeat, quibus misera plebs novo dolore commoveatur? An non inimici Ecclesiae ad apostosiam his diebus valde agitantes, irrideant catholicis ipsius religionis causa aditum pacis non concedi videri?
2) Neque cura animarum probari poterit necesse esse Apostolicum Delegatum fungi. Immo plebs christiana contenta est regi a pastoribus et episcopis, qui nunc sui sunt, et reiicit sacerdotes alienae nationis. Cum nuper episcopus, qui dicitur aumônier général, sit consecratus, ephemerides Francogallorum rebus aemulantes multas nec dubias significationes iecerunt, Germanorum animos insultantes. Verisimile eaedem etiam creationem Delegati Apostolici tot uberrimis verbis augebunt, ut, ne catholicorum animi a gaudio catholicae fidei avertantur, verendum sit.
3) Itaque mihi declarare liceat dioecesi meae separationem patrandam dolendo esse detrimento. Nume-
5v
rat 442.000 catholicos et 518.000 protestantes. Hi magna ex parte omnem divinam fidem negantes, odio Calvanistorum contra Ecclesiam catholicam repleti, opprimunt, cum fere omnes divitiores sint, catholicos, inprimis eos, qui matrimonia mixta ineunt. Haec miserrima detrimenta in tota septentrionali protestantica parte dioecesis deploranda sunt. At illae paroeciae ad flumen Saar sitae maioritatem catholicam habitantium habent. Quae si separabuntur a dioecesi, damna matrimonia mixtorum maiora erunt et auctoritas atque opes catholicorum minuentur. Fere impossibile videtur talem diminutam dioecesim subsidia et facultates necessarias comparare. Itaque vel Francogallorum generalis, qui dicitur Délegué Supérieur de la Haute Commission Interalliée, certiorem me fecit statum et fines dioecesis meae, qui nunc sunt, integros esse reliquendos. Praetereundum non esse arbitror, dioecesim inopem meam ad augendam catholicam religionem illius regionis magnos facere sumptus. In urbe St. Ingbert abhinc paucos annos, inprimis donis dioecesanorum meorum monasterium capucinorum exstructum est, cui annua subsidia plurium millium marcarum damus. Institutum religiosarum scholasticarum Ord. S. Dominici, quae in dioecesi nostra in quinquaginta paroeciis scholas habent de litteris, in urbe St. Ingbert maiorem scholam puellarum his diebus inopinatis sumptibus aedificant. In mense praeterito ad exstruendam ecclesiam parochialem in Ommersheim decem millia marcarum donavimus. Plura praetermittam. Perincommode itaque accideret, quod tanta impensa dioecesis nostra parva et inops amitteret.
6r
Immo parochiarum ipsarum in regione Saari fluminis sitarum sollicitudines deponere non possent. Cum illud gubernium non sit unius nationis, certa religioni et ecclesiis munera usque adhuc non praestitit. In urbe celebri St. Ingbert altera parochia valde necessaria et a gubernio Bavarico iam 1917 dotata non iam erecta est, quamquam saepe rogaveram. Sacerdotes summa inopia premebantur. Et, ut nonnulli parochi mihi nuntiaverunt, rebus et bonis ecclesiasticis potiri intendit, quibus personas et res ecclesiasticas sustentare valeat. Altera saecularizatio imminere est verendum!
His litteris devotissime nunc ipsum scriptis relatio Congregationis Sacerdotum in Saargebiet – 19 Oct. 1921 – habitae mihi reposita est. In ea narrabat sacerdos quidam relationem regiminis finium Saari fluminis, nomine "Raul" subscriptam, se vidisse, quae universi illius cleri propensam in Francogallos voluntatem dissereret. Omnes sacerdotes hoc nuntio vehementer exagitabantur. Firmiter asseraverunt mendacia haec esse, sicut alia plurima, paci et concordiae populorum christianorum adeo perniciosa. Omnes clerici Trevirensis et Spirensis in coniunctione dioecesium manere velle atque omnem dismembrationen penitus se reiicere. Msgr.  Subtil decanus et parochus urbis Saarlouis, expressis verbis affirmavit, se tum cum iubilaeum quinquaginta annorum sacerdotii sui ageret, tum cum iubilaeum quadraginta annorum episcopatus Reverendissimi Antistitis Felicis celebraretur, coram epis-
6v
copo, canonicis, magistratibus civilibus, etiam ministro cultus gubernii, omnium applausu se spopondisse, dioecesi Trevirensi se adhaerere velle et Reverendissimum Episcopum suppliciter petivisse, ut videre vellet, ne quid separationis vel dismembrationis paterentur dioecesani. Haec iuramenta, has supplicationes in speciali mandato sacerdotum omnium se loqui.
Sacerdotes illi has res mihi referentes interrogabant, num et Excellentiam Vestram adire permitteretur.
Excellentiae Vestrae
addictissimus et devotissimus
+ Ludovicus
Ep. Spir.
Empfohlene Zitierweise
Sebastian, Ludwig an BenediktXV. vom 20. Oktober 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2938, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2938. Letzter Zugriff am: 27.01.2023.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013.