Dokument-Nr. 3170
Keppler, Paul Wilhelm von an Benedikt XV.
Rottenburg, 06. Oktober 1920

Beatissime Pater!
Dominus Matthias Erzberger, redituum publicorum summus quondam in Germania praefectus, historicum in animo habet fundare institutum, cui nomen dare cogitat: "Deutsche Benediktus-Stiftung" (Benedictinum Germanorum Collegium), in honorem Sanctitatis Vestrae gratamque eorum memoriam quae Sanctitas Vestra laboravit et curavit, ut pax restituatur bellique imminuantur necessitudines et miseriae.
Operi perficiendo decies centeno millia marcarum germanicarum adhuc sunt praesto. Illud vero institutum eo consilio erigendum videtur, ut quae a Romanis Pontificibus gesta sint per saecula investigetur et exploretur, imprimis quae negotia ut aiunt politica in gubernanda Ecclesia Dei quaque ratione iidem tractaverint. Atqui facile comprobandum erit, quibus Summi Pontifices politicis consiliis et auxiliis ad tuendam et augendam Ecclesiam usi fuerint, ad ea non adductos esse prudentia humana vel ambitioso dominandi studio,
27v
sed ipsa natura ac dignitate Primatus. Eminentes nimirum supra temporum finiumque angustias quid aliud facere poterant, quam ut res terrenas et saeculares ad Sacras Ecclesiae causas pertinentes pro sua parte et auctoritate consulendo et agendo ad salutem animarum temperarent ac formarent? Hoc enim inest muneri Summi Pontificis ad pascendos vocati orbis gentes universos. Itaque ratio agendi in rebus civilibus, quam Summi Pontifices adhibere per tempora solebant, a natura Primatus adeo non est aliena, ut maximam eius vim ac virtutem explicet et efficiat. Rem ita esse, hoc quamquam cuivis credenti, Primatum divinitus institutum esse atque divina providentia regi omnia, firmiter constat, ceteris tamen omnibus qua recentiores historici utuntur via ac ratione, omni argumentandi subtilitate opus erit demonstrare.
Iam vero alterum instituto nostro proponendum videtur, videlicet ut Germaniae dioeceses, sacerdotes pariter ac litterati doctique homines, cum urbe Romae, quae sedes est supremi Pontificis, atque ita cum summo Ecclesiae magisterio arctius devinciantur. Porro funda-
28r
tori quippe orto e dioecesi Rottenburgensi illud quidem summis in votis est, ut haec ipsa dioecesis singulari quodam vinculo cum Sede Apostolica cohaereat, ut eiusdem prae ceteris clerici Romae instituti fructus percipiant, ut antistes dioeceseos, si ita Summo Pontifici placuerit, munus gerat protectoris, cuius erit consentiente Sanctissimo Patre collegii nominare praefectum, praecipue clericum, qui studia adiutorum diriget, quotannis reddet rationem saepiusque rei statum referet Suae Sanctitati.
Primus, quem Instituto Benedictino praeficere in animo habemus, Professor est Hubertus Bastgen, qui quidem Romae in Academia Ecclesiastica litteris rite excultus et expolitus postea Argentorati munere Professoris academici fungebatur, donec a Francogallis relegatus est; cuius nomen amplo eius de questione romana libro Sanctitati Vestrae haud dubio innotuit.
Humillime igitur peto, Sanctitas Vestra velit ratum habere, ut Institutum Benedictinum fundetur et Professori Bastgen praefecti munus mandetur.
28v

Pro qua gratia maximas aget gratias
Sanctitatis Vestrae
humillimus filius
+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgen.
Empfohlene Zitierweise
Keppler, Paul Wilhelm von an BenediktXV. vom 06. Oktober 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3170, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3170. Letzter Zugriff am: 14.10.2024.
Online seit 14.01.2013.