Dokument-Nr. 3768
Linneborn, Johannes an Verwaltung der "Acta Apostolicae Sedis" – Tipografia Polyglotta Vaticana
Paderborn, 26. Januar 1920

Pretium commentarii officialis, quod "Acta Sanctae Sedis" inscribitur, cum valor pecuniae nostrae ('valuta') tantopere ceriderit, 220-250 Marcas excedis et indies mutatur. Cum consiliarii tam vicariatus quam officialatus (indicii ecclesiastici) munere fungar, quasi quotidie Actis praelaudatis uti debeo. Sed pretium illud horribile solvere nequeo in pecunia numerata. Administrationi satisfacere possum persol-
168v
vendo missarum stipendia, quae Administratio mihi benigne secundum intentionem et numerum praescribere benignissime velit. Cum S. Congregatio Concistorialis per "circolare ai Rmi Ordinari d'Italia per sovvenire ai bisogni del clero" commendaverit, ut eleemosyna missae ad tres libellas (ad minimum) adaugeatur, verisimile quinque intentiones sufficienti. Sed plura stipendia persolvam ad compensandum pretium "Actorum".
Fasciculos primus Actorum anni praeteriti (1919) huc non pervenit, quare, ut mihi mittatur, rogo. Numerus subnotationis est 1/23 (78).
Neque minus "L'Annuario Pontificio" mihi proderit. Cum Tipographia exemplar ei mittat, qui editionem novam
169r
in ephemeride quadam indicaturus sit, me de editione pro 1920 libenter relaturum esse, hisce promitto.
Hac occasionem, ut Administrationi optime meritae existimationem meam confirmem, nanciscor meque profiteor
Administrationis honorabilis servum devotum
Prof. Dr. J. Linneborn,
Canonicus cathedralis
Empfohlene Zitierweise
Linneborn, Johannes an Verwaltung der "Acta Apostolicae Sedis" – Tipografia Polyglotta Vaticana vom 26. Januar 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3768, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3768. Letzter Zugriff am: 14.06.2024.
Online seit 14.01.2013.