Dokument-Nr. 3798

Curriculum vitae, vor dem 18. September 1921

R. D. Herr, Jakobus, Dr. phil. et theol., Canonicus honorarius, Rmo. a consiliis, Commissarius Episcopalis, parochus Francofurtensis.
Natus est die 8. mensis januarii anno 1867 in Weisskirchen, studia humaniora in gymnasio Montabaur, studia philosophica et theologica in Collegio Germanico Romae absolvit, ubi die 28. oct. 1892 presbyter ordinatus est. Primo capellanus in Montabaur (1.IX.1893), deinde a die 1. Dec. 1894 in eodem munere in ecclesia S. Bonifatii Acquis Mattiacis, denique die 16. Apr. 1901 parochus in Schlangenbad factus est. A die 1. oct. 1906 munere rectoris et professoris in seminario clericorum episcopali functus est. Tandem parocchi munus in ecclesia Francofurtensi et commissarii episcopalis ibidem suscepit.
Omnibus in officiis et muneribus fidelem et strenuum probumque sacerdotem se praebuit, qui non tantum confratrum suorum sacerdotum, sed etiam populi aestimationem et amorem adeptus est.
Empfohlene Zitierweise
Anlage vom vor dem 18. September 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3798, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3798. Letzter Zugriff am: 27.05.2024.
Online seit 14.05.2013.