Dokument-Nr. 6248

Kremer, Wilhelm: [Kein Betreff]. Köln, 07. August 1922

Josephus Görg auctor libelli ad Sanctitatem papae Pii XI transmissi habitat in parochia sanctissimi Cordis Coloniae et gaudet cum tota familia optima existimatione. Josephus Görg est caelebs, catholicus 21 annorum, ex duobus fere mensibus occupatus in negotio cum lucro 60.000 marcarum per annum. Etsi non dives, tamen bene nummatus est pater Josephi, cum ei mandatum sit munus secretarii postalis non minoris sed altioris ordinis. Cum pater per me instrueretur de libello filii ad Suam Sanctitatem tradito, valde talem modum agendi improbavit. Cum non sit pauper familia, cum insuper vectigilia et patris et filii non sint parva, facile familia dare et comparare potest necessaria ad statum medicinalem obtinendum, praesertim si filius paucos annos in negotio laborans reponit vectigilia. Certe hoc non creat filio difficultatem, cum pater adhuc semper praebeat ei victum. Certe existunt alii casus multo maioris necessitatis. Ex mea parte non commendo petentem1.br/>Kremer
parochus ad St. Cor. Jesu
1"Ex mea […] potentes." hds. von unbekannter Hand in blauer Farbe unterstrichen, vermutlich vom Empfänger.
Empfohlene Zitierweise
Kremer, Wilhelm, [Kein Betreff], Köln vom 07. August 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6248, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6248. Letzter Zugriff am: 25.06.2024.
Online seit 31.07.2013.