Dokument-Nr. 632
Keppler, Paul Wilhelm von an Pius XI.
Rottenburg, 01. Februar 1924

Beatissime Pater!
Die XIIa Januarii hujus anni Decanus Capituli cathedralis Julius de Walser pie in Domino obiit. In Bulla fundationis Dioecesis Rottenburgensis "Ad Dominici gregis custodiam" d. d. XI. Aprilis 1827 constitutum est, ut quotiescunque Decanatus Capituli vacaverit, Episcopus cum Canonicis alternis vicibus hanc dignitatem conferat. Obligatio ibidem imposita summo Territorii principi
12v
infra sex hebdomades a die vacationis quatuor candidatos proponendi exstincta est per rerum publicarum conversionem. Hac vice secundum ordinem ab erectione Dioecesis servatum Episcopi esset, Decanum Capituli nominare. Sed obstat can. 396 § 1 Codicis Juris Canonici. Cum autem nunc ipsum in eo sit, ut quae reipublicae cum ecclesia intercedit ratio in Germania ad novam regulam dirigatur et ii qui reipublicae Württembergiae praesunt, quasdem prioris temporis leges, quae ad ecclesiam pertinent, tollere vel
13r
commutare in animo habeant, et episcopus et canonici unanimi consensu munus Decani vacans eodem, qui adhuc vigebat, more deferendum esse censent. Itaque ut Sanctitas Vestra pro hac vice episcopo facultatem Decanum Capituli constituendi tribuere dignetur, humillime rogare audemus.
In omni submissione et profunda reverentia
Sanctitatis Vestrae
obsequiosissimus filius
+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgem.
Empfohlene Zitierweise
Keppler, Paul Wilhelm von an PiusXI. vom 01. Februar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 632, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/632. Letzter Zugriff am: 08.12.2024.
Online seit 18.09.2015.