Dokument-Nr. 6459
Schwamborn, Paul Anton Josef an Pius XI.
Berlin, 20. September 1922

Beatissime Pater!
Paulus Schwamborn, vicarius generalis Vicariatus Castrensis, provolutus ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime exoptat, ut exornetur dignitate Praelati Domestici R. D. Wilhelmus Keil, capellanus virium navalium Germanicarum.
Natus est R. D. Keil die 12. m. Iunii 1866, consecratus est in sacerdotium die 30. m. Iulii 1893. Postea anno 1900 receptus est in collegium capellanorum castrensium exercitus Germanici subditorum gubernio meo.
Iam quibus de causis illam dignitatem capellano meo exoptem, proferre mihi liceat:
Ac primum quidem R. D. Keil locum capellani maritimi obtinebat durante illa Germanorum aliarumque nationum in Chinam expeditione; quo in discrimine et prudentia et familiaritate plurimum contulit ad conciliandos et Germanorum duces et episcopos reverendissimos in illa regione residentes, imprimis nomino Reverendissimos Dominos Favier et Anzer.
Qui idem in illa ipsa expeditione maximam navavit operam, ut Germanorum duces missionariis et sacrae in illis regionibus missionis sororibus non solum maxime faverent, sed etiam rebus et pecuniis subvenirent.
Keilii ipsius opera factum est, ut missionarii germanici, qui erant in Tsingtau, vocarentur a gubernio Germanico ad curam catholicorum illic militum ornarenturque largis beneficiis, unde missionarii apud incolas multo maiore florerent et auctoritate et vi.
Finita deinde illa expeditione R. D. Keil per plus quam 17 annos non solum in parochia militari sua summa fide summaque gravitate munus pastoris gessit, sed per totum illud tempus supererogatorie etiam
130v
lautissimam habuit curam omnium in Cuxhaven degentium catholicorum nonmilitarium, qui quidem usque ad Kalendas Aprilis huius anni indiguerunt cura ordinaria.
Et fungens illo munere haud paucis impedimentis ratione et prudentia superatis effecit, ut in insula Helgoland sacellum catholicum publicis expensis erigeretur, id quod animas illic catholicas maxime auxit.
Quid quod ego ipse R. D. Keil cognitum habeo eiusque mores et indolem totoque ex animo profiteor semper eum sinceram sacerdotii formam duxisse et in omni munere summa integritate et severitate de salute animarum habuisse curam, quin etiam haud semel sua vita posthabita maxima inter undarum pericula atque procellas durante bello proximo atrocissimo militibus suis navalibus obtulisse sacrae dona religionis.
Et Deus...
Dr. iur. utr. Paulus Schwamborn
Empfohlene Zitierweise
Schwamborn, Paul Anton Josef an PiusXI. vom 20. September 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6459, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6459. Letzter Zugriff am: 27.02.2024.
Online seit 31.07.2013.