Dokument-Nr. 6676

Sieben, Jakob: Attestatio. Weisenau, 27. Juli 1922

Amplitudo Tua Reverendissima ex infrascipto quaesivit, utrum familia Gerspacher, quae ad Sanctum Patrem libellum supplicem misit, auxilio indigeat eoque digna sit.
Hisce litteris, ea quae de praefata familia attestari potest exponere infrascripto liceat: Nominata familias Gerspacher per aliquot hebdomades iam in vico Weisenau domicilata erat, cum infrascriptus administrationem huius paroeciae susciperet. Ista familia pauperrima huc venerat, summa egestate laborans. Antea dicta familia in Helvetia domicilium habuit, sed occasione belli transacti emigrare coacta in Germaniam reversa est.
Vix in Germaniam ingressus pater familias gravi morbo correptus est et uxor eius totam supellectilem vendidit, ut impensas in morbo viri factas persolvere posset. Supellectile propria rendita in duobus cubiculis a locatore supellectile instructis habitabant. Pater istius familiae Gerspacher artifex est horologiorum, vere industrius et modestus, sed non nisi difficillime in arte sua laborem invenire potuit, cum plurimi habitantium vici Weisenau negotia sua in urbe Moguntiae facerent paucis tantum millibus hinc sita. Reficiendo vero horologia ipsi demandata nullo modo tantam pecuniam sibi fecit, unde cum uxore et duabus filiabus vivere posset.
Crescente caritate egestas quoque in dies crescebat, qua familia Gerspacher laborabat.
Infrascriptus pro viribus eos adiuvabat aliosque adibat, ut auxilium pauperrimis istis praestarent.
Autumno anni 1921 praefatus Gerspacher ad [opus] artis suae faciundum in Thuringiam profectus est ibique tantum solummodo manus pretium
61v
acquirere valuit, ut familiam, quae in vico Weisenau remanserat, tenuiter hieme alere posset.
Tempore verno anni 1922 meliorem laborandi conditionem dictus Gerspacher in oppido vulgo dicto Schwäbisch-Gemünd [sic] nactus est, eumque paucas post hebdomades uxor et filiae illuc secutae sunt. Attamen ibidem maiore adhuc egestate laborabat quam antea in vico Weisenau, ut libello petitorio uxoris apparet.
Summam egestatem et paupertatem, qua familia Gerspacher hic laborabat, et in quam bello et morbo viri inculpabiliter incidit, propriis oculis vidi eamque hisce attestor.
Investigatione facta praeterea attestari possum praefatum virum Gerspacher parcissime semper vivere neque tabernas frequentare neque ullo modo ad voluptates propensum esse.
Filiae eius, duae nempe puellae 10 et 13 annorum, optime educatae sunt. Infrascriptus parochus et consul civitatis Weisenau associationem Germanorum in exteris degentium adibant, ut damna familiae Gerspacher occasione belli in exteris illata restitui facerent. Illa vero associatio non nisi minimum pollicita est.
Summa qua premitur egestate adducta uxor Gerspacher libellum supplicem ad Sanctum Patrem misit.
Preces illius pauperrimae feminae enixe commendare non dubito.
Summa quo par est obsequio
Amplitudini Tuae Reverendissimae
oboedientissimus servus
Jacobus Sieben
parochus in Weisenau
Empfohlene Zitierweise
Sieben, Jakob, Attestatio, Weisenau vom 27. Juli 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6676, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6676. Letzter Zugriff am: 07.02.2023.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 25.04.2017.