Dokument-Nr. 9796
Bludau, Augustinus an Pius XI.
Frombork, 15. August 1922

Beatissime Pater!
Libellum supplicem adiectum Monicae Fouquet, puellae tredecim annorum ex dioecesi mea, et copiam sermone latino translatam Sanctitati Vestrae transmittens testimonio parochi loci Eydtkuhnen nixus preces veras esse testificor. Pater praefatae puellae bello saeviente a Russis ex patria abductus in exsilio mortuus est familiam sorti tristissimae relinquens.
Ideoque ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus rogatricem parvulam benignitati et clementiae Vestrae commendo.
+ Augustinus
Episcopus Warmiensis.
Empfohlene Zitierweise
Bludau, Augustinus an PiusXI. vom 15. August 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9796, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9796. Letzter Zugriff am: 04.03.2024.
Online seit 31.07.2013.