Dokument-Nr. 9975
Sester, Josef an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 07. August 1922

Libellos duos a Peter Baumann et a Luigi Volonte Sanctitati Suae exhibitos nobisque propositos reddentes, parochis propriis utriusque petentis auditis, referimus quae sequuntur:
1. Petrus Baumann, adolescens 24 fere annorum, indole quidem non mediocri sed animi inconstantis est. Qui an ad sacerdotium vocatus sit, merito dubitatur praesertim ab iis, qui eum adhuc adiuvabant, nunc autem ei subvenire desierunt. Sumptus quoque facere solet itinerum non necessariorum necnon libros emit, qui ei pro nihilo utiles sunt, quo patet, eum artem parsimoniae nunquam didicisse.
Accedit quoque, quod Peter Baumann iam aliquamdiu valetudine tenuissima utitur, et, cum eum, si ex vultu quoque coniectura fieri licet, ut omnes fere, qui suae sunt familiae, tabidum esse verisimile sit, ne unquam ad
6v
sacerdotium perventurus sit, valde pertimendum est. Itaque, cum, qui adiuvetur, dignissimus non sit, cumque pecuniae quaedam, quamvis ei subministrarentur, propter malam suam valetudinem ad sacerdotium eum non proveherentur, Petrum Baumann Sanctitati Suae commendare non possumus1.br/>2. Luigi Volonte, postquam e Mailand emigravit, in urbe Bruchsal una cum uxore liberisque 4, in quibus filii 2 iam adulti, re familiari haud inopportuna fruitur. Et pater, qui artem caementariorum exercet, et filii 2 manuum suarum labore praesenti quidem tempore tantam pecuniam quaerunt, ut familia in egestate non versetur. Quam vere tempore elapso, cum nulla essent negotia, in egestate fuisse, verum est. Sed Luigi Volonte, publicum auxilium, si implorasset, invenisset. Nunc autem cum suis inopia non premitur. Sed cum familia Volonte vitam religiosam degeat cumque pater liberos suos bene educet, Luigi Volonte, quamvis non egentissimum, sed qui aliquantulum adiuvetur dignum Sanctitati Suae commendare possumus.
De mandato:
Dr. Sester
6r, unterhalb des Briekopfes, masch., vermutlich vom Verfasser, notiert: "2 additamenta".
1"Petrum Baumann […] non possumus" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in blauer Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Sester, Josef an Pacelli, Eugenio vom 07. August 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9975, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9975. Letzter Zugriff am: 14.06.2024.
Online seit 31.07.2013.