Dokument-Nr. 10094
Hartmann, Felix von an [Benedikt XV.]
[Köln], 23. Dezember 1914

[Abschrift]
Beatissime Pater,
Felix Cardinalis de Hartmann, Archiepiscopus Coloniensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus suo nomine et nomine Rmi Episcopi Monasteriensis in omnibus plane consentientis humiliter exponit, quae sequuntur.
Die 3. Junii 1909 portio quaedam territorii loci Karnap auctoritate civili adiuncta est territorio partim loci Gladbeck partim loci Horst-Emscher.
Cum in votis sit omnium, quorum interest, ut praedicta portio, quae pertinet ad parochiam Karnap archidioecesis Coloniensis ab illa separetur et parochiis loci Gladbeck et Horst-Emscher dioecesis Monasteriensis adiungatur, ita ut fines municipiorum iidem sint ac fines parochiarum, gubernium etiam regium per rescriptum, datum Berolini Kalendis Decembris 1914, in rem consenserit, devotissime deprecor Sanctitatem Vestram, ut circumscriptionem dioecesium Coloniensis et Monasteriensis immutando, partem parochiae Karnap archidioecesis Coloniensis, quae nunc spectat ad municipia Gladbeck et Horst-Emscher dioecesis Monasteriensis, a memorata parochia Karnap separare et parochiis partim loci Gladbeck partim Horst-Emscher dioecesis Monasteriensis adiungere dignetur, ita ut municipio rum fines
10v
coincidant cum finibus parochiarum.
Et Deus…
s. Felix Card. De Hartmann,
Archiepiscopus Coloniensis.
Empfohlene Zitierweise
Hartmann, Felix von an [BenediktXV.] vom 23. Dezember 1914, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10094, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10094. Letzter Zugriff am: 29.11.2022.
Online seit 20.12.2011.