Dokument-Nr. 14137
Lingg, Maximilian von an Pius XI.
Augsburg, 31. Mai 19251

Beatissime Pater,
Humillime subscriptus episcopus Augustanus Vindelicorum, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, sequentia exponere ausus est.
Die 22. iulii anni currentis sexagesimum sacerdotii annum complebo. Annos istos memoria revolvens, ante omnia me servum nequam confiteri et Dei misericordiam invocare debeo, quam mihi concedet intercedentibus Sanctitatis Vestrae precibus, quas humillime et instantissime exoro. Porro annos istos memoria revolvens animus me impellit, gratum me ostendere tum erga sacerdotes, qui longo episcopatus mei tempore me insigniter omnibus suis viribus adjuvabant, tum erga viros laicos qui, semper cum ecclesia sentientes, uti apostolos laicos se gerebant, curas meas sublevando et ceteris fidelibus exempla pietatis et caritatis praebendo. Impar personis istis gratum me ostendere ut vellem et deberem, ad Patrem nostrum dilectissimum aufugio, Sanctitatem Vestram humillime petens, ut pro occasione extraordinaria immodestiam meam gratiose excusare et sequentes
156v
preces clementer exaudire dignetur:
Placeat Sanctitati Vestrae praelatos domesticos2 nominare tres seniores Capituli cathedralis Augustani, nempe Rev. D. Decanum Josephum Mariam Friesenegger3, porro canonicum et vicarium meum generalem Fridericum Mueller4 et canonicum Doctorem theologiae et oecon. publ. Franciscum Xaverium Eberle5, omnes optime meritos. Rev. decanus Friesenegger natus est anno 1855, presbyter ordinatus anno 1878, postquam per quinque lustra parochiam S. Udalrici in urbe Augusta rexit, 1911 canonicus nominatus parochiam cathedralem rexit et pridie calendas martii anni currentis a Sanctitate Vestra decanus capituli creatus est. – Canonicus Mueller natus anno 1866, presbyter ordinatus 1890, postquam duas parochias rurales rexit, 1914 canonicus nominates est et ex tribus annis vicarius generalis me in administranda dioecesi amplissima adiuvat. – Canonicus Dr. Eberle natus anno 1874, presbyter ordinatus 1897, per decem annos celeber concionator in aula regia Monacensi, dein per quatuor annos professor theologiae moralis in lycaeo Passaviensi erat et in bello mundano summis honoribus decoratus canonicus capituli Augustani nominabatur et ex illo tempore in administranda dioecesi semper scientia et pru-
157r
dentia excelluit, per aliquod tempus vicarii generalis munere fungens, quod deponere morbo gravi coactus est.
Iterum humillime oro, ut Sanctitati Vestrae placeat, cubicularium secretum nominare sacerdotem dignissimum Antonium Schwab6, qui natus anno 1857, presbyter ordinatus 1881, maiorem parochiam tanto successu rexit, ut a gubernio titulo consiliarii regii decoraretur. Ob valetudinem adversam parochiam relinquens per plures annos celebris catechistae munere in scholis virginum anglicarum fungebatur et deinde superior dioecesanus sororum Beati Vincentii sacerdotem se exhibuit apostolicum.
Denique humillime oro, ut Sanctitati Vestrae placeat, sequentes dominos cruce "pro Ecclesia et Pontifice7" decorare:
1. Sacerdotem Doctorem theologiae Robertum Domm8, qui natus anno 1885, presbyter ordinatus 1910, ex anno 1920 chorivicarius Ecclesiae Cathedralis et secretarius episcopi senectutis meae labores et dolores mecum ferre vera caritate satagit;9
2. Dominum Aloisium Aubele10, juris consultum et advocatum celebrem, qui ex multis annis actiones publicas catholicorum Augustae omni fervore, patien-
157v
tia et doctrina dirigere studet;11
3. Dominum Dr. phil. Ioannem Rost12, qui plurimis libris se versatissimum et magni aestimatum Ecclesiae et fidei catholicae defensorem exhibuit et diarium "Augsburger Postzeitung" redigens in dies se exhibet;13
4. Dominum Ioannem Adlhoch14, qui operariorum et operariarum dioecesis secretarius indefessus tanta gaudet aestimatione, ut deputatus ad commitia regni Germanici eligeretur15;
5. Dominum Ludoricum Auer16, directorem celeberrimi instituti paedagogici, a patre ipsius Donauwerthae fundati, quod ex quinquaginta annis tum educatione puerorum tum editione libellorum, ad instructionem et aedificationem fidelium scriptorum, vix aestimabili successu pro Ecclesia sudavit.17
6. Dominum Vincentium Gresbek18, pharmaceutam in civitate Starnberg, qui aedilis ecclesiasticus ex multis annis in ista civitate omnes actiones catholicas non sine maximis sacrificiis pecuniariis initiavit vel adjuvit.19
Iterum immodestiae veniam petens omni devotione persevero
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obsequentissimus
filius ac servus
+ Maximilianus.
Epps. August.
Augustae Vindel
die Pentecostos 1925
1Datum laut Quelle "die Pentecostos 1925". Pfingstsonntag fiel 1925 auf den 31. Mai, Pfingstmontag auf den 1. Juni.
2"praelatos domesticos" hds. von unbekannter Hand blau unterstrichen.
3"nempe" bis "Friesenegger" hds. von unbekannter Hand blau unterstrichen; am linken Rand mit Nummer 1 versehen.
4"Fridericum Mueller" hds. von unbekannter Hand blau unterstrichen; am linken Rand mit Nummer 2 versehen.
5"theologiae" bis "Eberle" hds. von unbekannter Hand blau unterstrichen; am linken Rand mit Nummer 3 versehen.
6"Antonium Schwab" von unbekannter Hand blau unterstrichen; am linken Rand mit Nummer 1 versehen.
7"pro Ecclesia et Pontifice" hds. von unbekannter Hand blau unterstrichen.
8"Sacerdotem" bis "Domm" hds. von unbekannter Hand blau unterstrichen.
9Hds. am linken Rand des Absatzes die Nummer 2151 hinzugefügt und durchgestrichen.
10"Dominum Aloisium hds. von unbekannter Hand rot unterstrichen.
11Hds. am linken Rand des Absatzes die Nummer 2152 hinzugefügt und durchgestrichen.
12"Dominum" bis "Rost" hds. von unbekannter Hand rot unterstrichen.
13Hds. am linken Rand des Absatzes die Nummer 2153 hinzugefügt und durchgestrichen.
14"Dominum Ioannem Adlhoch" hds. von unbekannter Hand rot unterstrichen
15Hds. am linken Rand des Absatzes die Nummer 2154 hinzugefügt und durchgestrichen.
16"Dominum Ludoricum Auer" hds. von unbekannter Hand rot unterstrichen.
17Hds. am linken Rand des Absatzes die Nummer 2155 hinzugefügt und durchgestrichen.
18"Dominum Vincentium Gresbek" gds von unbekannter Hand rot unterstrichen.
19Hds. am linken Rand des Absatzes die Nummer 2156 hinzugefügt und durchgestrichen.
Empfohlene Zitierweise
Lingg, Maximilian von an PiusXI. vom 31. Mai 19251, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14137, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14137. Letzter Zugriff am: 01.12.2022.
Online seit 24.06.2016, letzte Änderung am 29.01.2018.