Dokument-Nr. 483
Ernst, Joseph an Benedikt XV.
Hannover, vor dem 06. März 1918

I. Epistola.
Sanctissime Pater, Dei Creatoris Salvatoris Inspiratoris pontifex clarissime! vocem audi cujusdam, qui Te appellandi uno hoc titulo nititur, quod est homo et is Christianae fidei. Hoc uno Tecum circulo se opinatur uniri infinite vero inferior sedente in cathedra officioque sancto fungente. Procul absit, ut arguat cum Sanctitate. Sed sanctissimi vel muneris ipsiusque vel Dei ministrum supremum facere non posse videmus, quin descendat aliquando de throno sitque homo cum hominibus: quae Tua quoque reperitur consuetudo, siquidem non mentiuntur folia ista vulgivaga diurnalia multifaria de Tuis cum hoc atque illo fabulantia colloquiis.
27v

Discernendum igitur si est, non tamen sejungenda quae sejungi nequeunt. Quis enim homo humani aliquid suaeque naturae inferens in officialia sua quamvis sublimia ob id ipsum videri potest reprehendendus? – si modo sint sincera atque pura, quae infert, si modo sincera ne excludat judicia aliena. Proïnde quae Tu, sanctissime Pater, ejus generis infers in Tua, cernenda haec et ponderanda admittere incorrupti cujusque judicio sincero alienum ne habeas dignitate Tua! Veniam da cuilibet libere et rite conanti, etiamsi tibi videatur audacior!
Attamen non est haec audacia mea perversa! sed lacessitus tertium jam annum assiduis Spiritus exhortationibus silentium turpe atque timidum tandem ne accingo perrumpere at abjicere. Quod cum faciam, Latina uti lingua constitui quamvis desuetus per longa decennia et multa oblitus ex eoque veritus, ne barbarismos invitus et soloecismos producam justo plures. Necessaria vero mihi videtur haec lingua ad id, quod mihi proposui, quae adoptata a Sancta Ecclesia universalitatem quasi prae se fert et humanam et religiosam. Qua cum utor, dum utor, supergressus in tempus quantumvis breve nationalitatis meae confinium familiare et angustum excelsiores illas intrare mihi videor regiones, ubi vera fluctuat religio atque humanitas. Non sum, dum haec scribo, ego Germanus, sed nihil nisi homo.
28r

Prima erat hiems belli hujus atrocissimi, cum ideam meam, qua sola finiri atque exstingui id posse pro certo etiamnunc existimo, animo concepi simpliciterque et impulsive fudi in dissertationem nostratium lingua compositam. Non erat nationis meae nec tum nec postea ea conditio sive "aura popularis", ut publicari ea posset. Sed legendam illo tempore uni dedi ex clericis catholicis sperans propagari privatim posse admonitiones meas – usque illus fortasse, quo dirigi ab initio volueram ipsam Supremam Sanctitatem immediate appellare tum non ausus. Si quid effecerim, nescio. Continuerunt ne deinde atque coërcuerunt mala diversa et valetudinis debilitae et senectutis languorem quendam secum ferentia torporem effectumque deprimentem status quo sumus obsidionis augentia. Progressaque est per idem temporis spatium calamitas publica immensa neque ullus prospicitur finis.
Tu maxime omnium, Pater venerabilissime, ex alto quasi circumspectans novisti has miserias innumerabiles ineffandas. Miseruitque Te et misericordia pura veraque commovit, ut, quaecumque unus homo potest lenire, clementer armipotentibus persuadendo lenires et mitigares. Et plus nuper fecisti. Admonuisti potentes illos bellicosos humanitatis ac religionis, ostendisti illud, quod belli certe auctores neglexerant, vere dictum aeternum et indelebile, quod Potentiam Iure docet inferiorem, benedictissime Tu Benedicte ob hanc prae ceteris de Iuris principatu proclamationem! Circumscripsisti denique conditionum propositiones si non in frivola descendentes, summam tamen rerum ratio amplexas, mihi cetera committens indulgentiae.
Congruunt pro parte haec, quae nunc Tua promul-
28v
gavit benignitas et misericordia, cum meditationibus illis meis supra commemoratis: quarum thesis ea ipsa de Iure Potentiae supraordinando ipsum est fundamentum. Sed pro parte tantum: alia discrepant; unumque ac summum, quod praesenter Te oro atque obsecro, est id, ut veniam des breviter tractanti has discrepationes meas sive differentias et stabiliendam Dignitatem Tuam et Sanctitatem idealiter spectantes et spem finiendae atrocitatis realiter.
Causam quoque justam veniae dandae hanc afferre possum, quod allocutio Tua pure est diplomatica, non pontificalis: qualis si esset, veneratio Sanctitatis silere me juberet. De re autem mundana vel potius humana fas esse existimo, ut vel privatus sententiam meam effusius tum expressam nunc finem spectans breviter commendem.
Multa ex iis elaboratio illa mea includit praeceptio, quae qui appellantur "pacifistae" quantum valent ubique propagant. Ego priusquam ullam habui cognitionem egregiarum harum rationum, ipse ex me eadem fere tum protuli, non, puto, ulla in parte inferiora. Neque vane glorians id commemoro, sed ut sit argumento: nam si quid congruens aut simile diversi homines sive societates sejuncti alteri ab alteris ex se quisque in eandem rem eadem profitentur occasione, magna ea videtur comprobatio. Et Tu ipse, Pater sanctissime, imbutum Te ostendis his doctrinis, quod ex ipsa illa, de qua agitur, publicatione novissima satis apparet. Estque ea causa, cur omnia haec lucida et magna de Tribunali mundi inter nationes statuendo, de legibus universalibus, de minuendis certa ratione certoque modo bellorum preparationibus aliaque multa leviter hic stilo stringens singula ea et de singulis varia opinionum discrimina, quantum postquam ipse scripseram in cognitionem mihi
29r
venerunt, praeterire mihi licere existimo.
Duae vero sunt imprimis, quas supra indixi "discrepationes" meae: quarum una (tantum non pure theoretica) pacifisticam omnino spectat doctrinam atque argumentandi usum, altera vero (in praxin magis conversa) – siquidem dat veniam Tua Sanctitas – rationem sive methodum Tuam faciendi agendi eloquendi ad hoc immensae gravitatis problema mundanum critice neque ideo minus submisse audabit temptare. Cohaerent tamen inter se una cum altera hae quaestiones: quae res nimium eas separare prohibebit.
Ac primum quidem inclamare velin pacifistas, ut urgueant magis magisque ipsum illud grande momentum et fundamentale, quod sponte ipsi agnoscunt quidem, sed nimium neglegunt: dico Iuris et divini et humani (vel diceremne potius pro divino Aequitatem utpote Iuris genetricem? <terminus est, ni fallor, scholastophilosophicus: "principium geneticum".>) – Iuris igitur primatum non prae Potentia solum, sed prae ceteris omnibus elementis et physico- et ethicopoliticis, si non in aliis quaestionibus, at certe ubicumque agitur de paciscendo litibusque dirimendis. Neve ideo obtrectetur Caritati Christianae! Sed permultum profecto cum omnino interest, si quis queritur de confligentium atrocitate pertinacia obstinatione, agatne haec pars an altera causam justam: tum ne in modo quidem belli gerendi, i. e. in pugnandi atque (realia specto!) objurgandi acumine acriore seu leniore, in omnibus denique istis et querelis et altercationibus praetereundam puto ethicis haec omnia reputanti normis principalem illam quaestionem – (praeterire sane summae videtur levitatis!) – quaerere
29v
scilicet id ipsum videtur necessarium, utra pars ea sit, quae ultro offenderit aut provocaverit, utra ea, in quam sine causa sufficiente impetus sit factus. Relative igitur ad peccandi radicem originalem, non absoluto unumquodque factum judicandum: raptim (exempli causa) si quis erit oppressus coactusque se defendere, rabiate huic bellanti excusationis certe aliquid adest, oppressori nihil. Proïnde justissimi cujusque judicio magnum hic aperitus spatium inter acerrimam damnationem lenemque et condonantem reprehensionem, etiamsi paria per se gravitate hic atque illic commissa singula quaedam judicio succumbunt "facta", – vel dicam strictius "peccata" sive "delicta". Unde apparet primam omnium et gravissimam in paciscendo ubivis eam esse quaestionem, quae auctorem quaerit risae, auctorem laedendi, auctorem calumniandi, auctorem omnino male faciendi. Culpae quaerendum initium; nam de culpa imprimis agitur, ubi juste judicatur, neque minus de culpa, ubi prudenter conciliatur. Culpam subire potest is quoque, qui non fuit auctor; sed ut lacessitus ab altero eo subit leviorem, quo fuit initio innocentior ipse, quo gravior culpa auctoris. <Sub notandum hoc loco "au c torem" (praegnanter significando) non eum intellegi, cui minimale aliquid neque firmatum indiciis crimini ab altero datur, sed nullum nisi qui grave in alterum prior perpetravit delictum, sive omnino delinquendi dux ac princeps, sive leve aliquid aut inevictum ab adversario commissum reprimere se vindiciisque persequi simulans praetenso ulteris nomine multo jam gravioris ipse facinoris commissor. Spero tantulum hoc interpretationis sufficere ad stabiliendam hanc meam "auctoris" definitionem. – Ceterum venia sit argumentandi insueto veritoque incusationem, quod "lucidus" interdum desideretur "ordo".> Nec refert in culpa dispensanda, utrum in singulis reperiatur personis an pluribus fide aut lege junctis, sive sunt collegia ea sive societates sive universae nationes. Est enim bellum non, ut false quidam opinantur, naturalis quasi eruptio
30r
necessaria, nedum Dei benignissimi Creatoris institutio, sed est actio humana, est facinus, i. e. faciunt id homines nimium potentes sua deliberationis voluntatisque (satis ampla certe!) libertate. Qui si non civibus, at certe Deo quoniam respondere debent pro factis, contrahitur ab his ipsis prima culpa et maxima.
Et dico ego pacifistis: statuendae sunt ante omnia alia culpae responsibilitatesque: quod antequam erit factum, vanae evolabunt quaerimoniae vestrae de bellorum inhumanitate et pernicie, pro nihilo vires profuderitis in orationes disputationes propagationes. Et respondebant mihi illi assertiones proferentes duas: unam, quod non omnes, quae surgunt inter nationes, controversiae sint legaliter judicabiles, multae quippe aspirationum ambitionumque spectantes collisionem; alteram, quod judicium sit nullum sine exsequendi potestate satis valida.
Sunt certe satis multa inter nationes, quae non judicio egent, sed mediatione benevola et prudenti; sed non tolerant haec conflictum ad armorum viriumque discrimen de facto jam perlatum. Simulatque ortum est bellum, nullus deinde mediationi locus; nihil deinde loquitur nisi arma et – Ius, praetensum hic et falsum, verum illic et indignans, utraque vero ex parte, donec erit stabilitum indelebiliter, pugnantium animos exacerbans. Ad id enim progressionis ethicae, quae dicitur "civilisatio", jam pervenit aetas nostra, ut se contra Ius pugnare confiteri audeat nemo, ne potentium quidem potentissimus. Nec prius cessabunt pugnare ii maxime, qui tribuunt aliquid honori et honestati, quam erit decisum, ubi verum sit Ius, ubi falsum.
Exsequendi vultis potestatem? Sunt et Arma et Vis et Terror, sunt et Astutia et Versutia, Machinatio denique non materiae solum, sed multitudinis etiam hominum – sunt haec omnia ejus-
30v
modi potestates <i. e. multa facere et audere possunt qui eas possident. Ceterum conferatur Horatii Carminam I, 35 <de Diva Necessitate Fortunam (non Ius verum!) anteeunte. Praecederet hodie diurnalia gestens et explodentia!>>, concedo! sed neque sunt solae neque eae potentissimae. Multo majorem tenacioremque (qui scilicet generis humani praesens est evolutionis status) sine dubio jam novimus potentiam. Famam dico illius sive civium sive gentium partis, cujus causam motu aliquo exorto aut tumultu quicunque justi ipsi aestimari aut sincere cupiunt aut simulatione sibi arrogant, volentes nolentes justam debent agnoscere. Ea prae ceteris omnibus jam potentiae formis sive physicalibus sive ethicis aut pseudoethicis ut a bonis consciis, ita a malis aut inconsciis aut affectantibus bona conscientia et mala bonisque et malis artibus maxime quaeritur appetitur gestitur potentia. Est vere is progressus quamvis ambiguus, est aliquid solacii in tenebris.
Testimonio sane est magnus iste inter arma clamor ab initio fere belli identidem a diurnalium sublatus personarumque responsibilium advocatorumque choro et nunc <quod respiciatur temporis spatium, praescriptio indicat> ipsum vehementissime iteratus modo minus modo (secundum audientis sensum) promissa resonans, saevus alias auditu, alias promissive suavis.
Audio profecto nec me "ludit amabilis insania". Audio et inde concludo machinarum tutamentorumque omnium firmissimum haberi ac terribilissimum Iuris clipeum – sive verum sive falsum! Nec mirum si vulgaria hominem ubique ingenia nihil videmus nisi id agere, ut falsus suus habeatur pro vero: at illos contra non vi praestantes sed corde sincero multitudini, illos, qui oderunt perfidiam fidemque sibi servant atque animi vitaeque integritatem puritatem probitatem – quantoper e hanc selectam Dei cohortem hoc unum id temporis existimamus desiderare,
31r
ut doloris terrori, auxilio simplicibus verus discernatur a falso! Quicunque armorum exitus, quicunque etiam judicii sancti incorrupti, victoria haec per se esset causae eorum!
Audio id quoque: poscitur aliquis! Taceat pro tempore mediatio vel benevolentissima, unum quaeratur I us! Equidem jam pridem mihi persuasi, si a prima inde belli eruptione Ius esset quaesitum et proclamatum a Magno quodam Iudice impartiali, exstinctum in nuce omne fuisse facinus. Iam vero nullus, nisi id fit quantumvis sero, exacerbationum in dies crescentium fieri posse videtur finis.
Magna voce clamant advocati, tacet Iudex. Tacet, et, ubi sit Ius, neque "neutrales" id sciunt diurnalistae sive garruli sive taciturni neque privatus quisquam neque functionarius sive laicus sive clericus. Nimirum se scire simulant omnes; investigaverunt pauci neque ii partialitatis suspicione satis liberi, nemo autem adeo, ut fiducia ei certa possit haberi. Quanta vero, ut alia minora omittam, ea apparet ignominia, quod diversarum nationum clerici obliti unitatis excelsae Ecclesiasticae nominisque Christiani hic pro hac, ille pro illa parte sanctissimum Dei implorant auxilium – statum illum paganum videlicet repraesentantes et moralem et religiosum, quo suos quaeque natio colebat deos alienis, si principibus ita placuerat civitatis, infestos! Nihil igitur praestat Christianitas Paganitati? An, si praestat, tolerandum est, ut ludibris fere sit Orandi Sacramentum, cum alteri justitiam, alteri vero injustitiam Divinum obsecrant Numen ut adjuvent? Estne nemo, qui prohibeat? Rectius quaeram: ubi est Is, qui posset prohibere, si vellet? qui, si vellet, ubi Fas sit et verus Iuris clipeus, rite posset statuere! – Sed recludatur magis magisque is ipse quasi nucleus hujus meae petitionis redeundo ad id, quod paene modo meglecturus fui, propositum, scilicet ut quod obtenti posse a pacifistis praesumpseram, alterum illud
31v
iterum aggrediar contradictum.
Exsequendi igitur potestatem poscunt in jurisdictione eamque ad usum Tribunalis Mundani (Haegensis fortasse) quibus artibus ac modis constituant, satis acute meditantur. Ego vero cum unum modo Ius posuerim in mediationis loco sine ulla nisi quam ipsum in se fert potestate, idem fere illis repeto, quod paulo ante commendaturus fui de variis potentiae disputans formis: Absit omnis vis materialis, una quaeratur spiritualis! Unus sit Iudex atque is tam clarus partialitatisque suspicionibus omnibus et dubitationibus tam procul alteque elatus, ut Auctoritas ejus plus valeat apud homines quicunque Divini aliquid Numinis verentur quam terrores omnes Satanaeque ipsius minae. Talis profecto si non reperiatur, finis appropinquet mundi, historiae certe tractatu dignae progressorusque humani in melius. Sed debet reperiri et potest adesse. Quis sit, videamus postea. Prius, quid intellegam voce "Iudicis", accurate circumscribendum.
Non sunt judices, quicunque disserunt disputant perorant de jure culpaque partium. Non est judex quivis privatus. Immo caveant privati, ne tam immensae gravitatis quaestionem temere suscipiant aggredi! Non solvent, sed perturbabunt tantum. Exonerent privati curas suas colloquiis privatissimis – concedo! dummodo ne proferant in publicum, quae (conscia aut inconscia) si non dependentiae suae documenta et servilitatis, partialitatis plerumque sunt instrumenta aut commodi privati machinamenta! dummodo, si proferunt, partes saltem agant Impartialitatis! Paeniteret me profecto professionis hujus elaboratae, quippe quam emissam e manibus necessario supergredi velim limen privatum, in occulto sine dubio retinerem quamvis invitus haec mea desiderata
32r
vel potius hoc unum meum magnum desiderium, si quod usquam detegi posset in tota elaboratione punctum prodens, quid ego sentiam de culpa partium. Utinam omnes hac se lege tenerent privati ac semiprivati! Longo, perlongo spatio propriores essemus Paci!
Quis igitur est Iudex? Nemo nisi qui juravit, qui, si non ipse praesentat Auctoritatem, aut laïcae alicujus aut clericae Auctoritatis jussu jurejurando se obstrinxit sanctissimo haec praecipue affirmans: ἦ μήν causa cognita quantum fieri potest accuratissime se e pura sinceraque judicaturum conscientia; ἦ μήν se cauturum diligentissime, ne in judicando faveat uni alterive partium ne minime quidem neve disfaveat; ἦ μήν liberum se fore in judicando non a metu solum potentium, sed ab omni etiam Reipublicae Civitatis Nationis suae ipsius respectu – et alia magna hujusmodi et necessaria. Credat enim ei oportet probissimus quisque, ut optimorum fiducia firmum sit fundamentum Auctoritatis.
Ceterum non haec est ea, de qua supra disputavimus, "auctoritas", cum "auctorem" praegnanter notavimus scilicet malefactorum. Non peccandi, sed exspiandi "auctorem" contraria haec demonstrat "Auctoritas". Omnium bonorum illum fore "auctorem" homines exspectant, cujus venerantur "Auctoritatem". – Hoc vero dicendi nexu vel ipsius jurantis intellego "Auctoritatem" vel ejus, qui jussit jurare. Et est ea, quae praesidio sit Iudici sive supremo sive subalterno a perfidis calumniatorum telis, sed quae non tueatur solum, sed neglegi etiam in publico dictum ejus justum verum sanctumque prohibeat.
Et particularis sine dubio et specialis multis in regionibus gradibusque societatis humanae valet floretque auctoritas – non semper (triste dictu sed verum!) digna merita justa. Dignitate autem satis gravi praeditam eamque Universalem haud
32v
facile invenias, quoniam neque Regnum exstitit adhuc neque Imperium quamvis auctum Auctoritate vere Universale. Una exsistit Civitas Spiritualis Christianitatis vere Universalis utpote excludens neminem, volentes includens cujus libet nationis civitatisque terrestris omnes. Nonne titulo καθολικής id exprimi vult Ecclesia?
Atqui nunc ipsum, cum opus est Iudice Auctore, quia salus in discrimine est mundi, nulla certo, quae finibus continetur, indigentiae mundanae satisfacere potest auctoritas! Nulla potest nisi mundana ipsa, non ampla solum, sed infinita, i. e. terrestribus soluta finibus – sicuti Pax nunc desideratur non particularis, sed M undana.
Sunt igitur Praemissa: prius, quod Auctoritas non satis digna solum, pura, justa, sed Universalis nusquam reperitur nisi in Ecclesia Christiana; alterum, quod calamitati mundanae praesenti nulla datur salus nisi e Iudice non justo solum, puro, digno, sed Auctoritate etiam praedito Universali: Conclusioque inde est non posse exoriri Iudicem Vindicemque Mundi nisi ex Ecclesia!
Iam vero quis surgere et potest et debet ad hoc et Iudicium Auctorale et Vindicium nisi ipsum Summum Ecclesiae Caput visibile, nisi Is, qui Deo volente administrat Ecclesiam? Violaret conscius Majestatem ipsam homo Divinam, si Nobile hoc Officium aut sperneret aut impuro partialique aggrederetur corde! – id quod non est excogitabile!
Habemus igitur in Papa Universalem illam Auctoritatem, habemus Vindicem, habemus Iudicem Auctoralem Spritualem, i. e. eum, qui, ubi judicat, sua sponte judicat nullius nisi Dei jussu nec materialibus ad id eget
33r
adjumentis. Iuravit etiam non materialiter, sed spiritualiter: jusjurandum suum puritatis et impartialitatis dedit Deo ipsi, ex quo Summum Ejus Sanctitatis se sentit Sacerdotem. Et potest judicare. Quid eum impedit, quin homines eligat doctissimos prudentissimos spectatissimos probissimos e toto Orbe Terrarum ad investigandum Ius verum et statuendum eodemque tali eos e Sacerdotii privilegio obstringat jurejurando? Talium usus consilio ipse Is est, qui sincere inventum stabiliat Ius et proclamet. Praeparet quoad homo potest et properet terrestribus his temporibus severam illam irae justaeque talionis Diem, qua "Iudex (ergo) cum sedebit, quicquid latet, apparebit, nil inultum remanebit!"
Nos quoque, qui ad virilem senilemque aetatem haereticorum instructi doctrinis pervenimus, quam tamen habemus errantes in hoc quasi facinorum temptationumque labyrintho auctoritatem, sensualiter scilicet vivam, i. e. visibilem et audibilem, eamque pro possibilitate certam de rebus ut religiosis ita ethicopoliticis nisi Ejus, cujus est ea officii vitaeque summa, ut pie santeque has res intueatur reveletque innumerabilibus iis, qui cotidianis occupati vel oppressi negotiis temporalium obruti cura aeterna coguntur neglegere? Quid nostri ad id contra valent oratores patresfamilias plerumque boni civesque regibus obsedientes; theologiae vero suae summam ad haec taliaque adaptantes et correctionibus eventualiter subjicientes? Si quis nostrum profecto comparare studeat et discernere, videre cognoscere perspicere necesse est, quantum his omnibus unus Auctoralis praestet Papa! Fluctuant cetera omnia: solam hanc Ecclesia petram fixum quasi respicimus polum et Christianitatis et humanitatis. Sonet sermo ex hoc loco excelso sanctissimo de rebus magnis
33v
gravibus profundis aeternis sacris mundanocaelestibus: audietur passim certoque, ubicunque resonabit puritati puritas, et accipietur! vincet separationes omnes et perversiones!
Modeste modo desiderem, ne diplomaticus sit is sermo! ut sit ethicis politica subordinans pure sacerdotalis judicialis – et, si res postulat, veridicus imperiosus! Loquatur Summum Sacerdotium ad Mundi Imperia! Neve blandiatur his, si peccant, sed verum iis dicat ex Inspiratione Divina Divino confisum praesidio intrepidum inflexum! – Sed hoc enuntiato desiderio ad extremam jam veni partem petitionis hujus a singulo uno ad Summam conversae Auctoritatem Spiritualem: cui venia supra est petita. Detur spero et brevi jam adjungendae rei diverse gerendae comparationi.
Mediatio quae exiit in mundum benevola benigna unicuique litigantium postulandi conniventer indulgens haud scio an eum impetratura sit eventum, ut laudetur undique nec tamen eo magis accipiatur. <Id mihi persuasi et scripsi, antequam ullum datum fuit responsum.> Mediatori nihil tribuent omnes nisi respectum urbanitatemque conventionalem, non observantiam, nedum obsedientiam: et saevire perget interea in omnia bona divina et humana rabies ista bellandi peniciosa exitiosa.
At quantum mutabitur rei aspectus, simulatque Ipsius vicarius Dei Sacerdos loquens ex cathedra suam unicuique tribuerit juris partem, suae unumquemque responsibilem admonuerit (sive gravioris sive levioris) culpae! Evolvam liceat eam, quae menti inest, rei (etiam!) adhuc infectae imaginem. Haec est:
Non interrogabit Papa (eam ergo animo antecapere mihi videor eventualem rei evolutionem) civitatum principes, liceat ne sibi,
34r
sed adnuntiabit propositum suum creandi Collegii Mondani Iurisprudentium ad investigandum Ius statuendasque responsibilitates, ut ex Iure cognito crescere posit Pax. Rogabit deinde, ut dent documenta et testimonia, quicunque et possunt et volunt. Dabunt cum multi alii tum e civitatum quoque principibus et magistratibus quicunque suspectum se nolet fieri: satisque earum rerum confluet, unde concludi possit cum veritatis lumine satis lucido de rebus factis. Iurisdictionis autem principia ac fundamenta, regulae ac normae cum e Divini Iuris conscientia sumentur humano innata pectori tum e reali jure gentium adhuc imperfecto perficiendoque et corrigendo ad aequitatem, ubicumque necesse est. Corriget vero et perficiet illud ipsum Papale Collegium stricte ceterum observans quaecunque realiter pacta sunt aut conventa inter nationes, in quantum non sunt aut inhonesta iniqua inhumana aut inter se contraria ideoque corrigenda. De judicio deinde fingendo atque figendo, de venia danda intercedendi (sive appellandi, provocandi) – praetereunda ea et cetera plura majoraque hoc loco existimo.
Etenim effusius haec omnia circumscripsi in dissertatione illa impublicata: hic plus quam leviter stringere videtur nimium. Sufficiat hic de Pace agere quam primum impetranda omissis etiamnunc vel iis, quas tum dedi, de futuro nationum foedere admonitionibus speique scintillulis. Sed quae divinare tum ausus sum de Papalis Auctoritatis Universalis triumpho finali, haec ad ultimum jam breviter puto recordanda repetenda.
Ut sit ea nationum pars, quae jure succubuerit, armis potentior frustraque videatur Papa locutus esse irritaque, quae fecerit: quo deinde res evadet? Non vereor, ne ad Iudicis Magni elusionem evadat nedum irrisionem! Immo quo magis Ius stabilitum neglegetur ab audacibus et flagitiosis, eo fortius
34v
circum id se congregabunt quae sunt Dei et greges et legiones: et victoriam aut hae reportabunt finalem aut peribit in luto genus humanum.
Nemo erit unquam historiographus profecto, qui tacere audeat quae de belli magni responsibilitatibus ex cathedra Papa judicaverit, sive efficacia fuerint manifeste sive specie irrita, – dummodo ne de sinceritate absoluta ac puritate nec minus de justitia aequitate impartialitate ejus judicii ulla exsistere possit unquam dubitatio. Et per Deum: non haec jam erit victoria? Sed multo erit clarior: vincet magis magisque humanos animos omnes Ecclesia atque Crux!
Propitius sit Deus, hanc ut donet sibi supplicantibus et Pacem et Progressionem!
Sic multis cum votis haec concludatur epistola.
35r

II. Elegia.
Blanda satis, Bendicte, ex Urbe emittis in Orbem
Pacificandi animos dicta aditura feros!
Vellem splendida magna superbaque dicta dedisses:
"Iam tremat Impietas! Iuris adurguet ita!
Quid? capere arma nefas non est discrimine nullo:
Laesam qui patriam vindicat, ille probus;
Pessimus ille tamen, qui teram caede cruentat,
Hostem ubi (vae!) sentit nulla nocens populos,
Noxam qui simulans se frangere noxius ipse
Apparet rapiens, quod fuit alterius!
Velamenta cavete mali ne detrahere ista
Perstet fando aliquis, quem tacuisse piget!
Verum jam clamare potentibus unum hominum quem
Officii pietas, vox vocat alma sonans?
Petrina sedet ecce sublimia dicta cathedra
Numine diffundens insinuante Dei!
Hac non luce micant Iovis ignes splendiminaces
Acrius aut gravius percutit ille tonans
Voce illa, cum proclamare Deus jubet ipse
Exultante malo, Fas ubi, Ius ubi sit!
Feceritisne nefas hi perlucebit an illi
Decidente Petro, partem in utramque petra!
Cognoscent culpam culposi ipsi populique!
Partes inde novas efficiet nova lux:
35v

Quicquid egotimidum Terrori obnoxium in Orbe est,
Vestrum erit, at noster, qui manet "impavidus",
Quem non "instantis voltus terrere tyranni",
Non miles poterit trux pia sancta movens.
Tanquam olim discreta ab aquosis sicca fuere,
Luce nova nova res crescet et arte bona:
Plebem habeat Rex, quam sub vile jugum sibi mittat:
Liber Pontifici spemque fidemque dabit;
Gentum conciliumque et surget nobile mentum
Artesque e somno suscitet ingenuas.
Sed sint fundamento et Fas et Iu ra: pudori
Laedere in aeternum vertat et exitio!
Talia si, Bendicte, dedisses dicta, (latere
Non te posse puto!) proelia nulla forent:
Proelia jamdudum (mihi crede!) oppressa soluta,
Pax Divina foret gentibus inde data.
36r

III. Ein Sonett in deutscher Sprache.
An den Papst Friedenstifter.
Laß dein vergeblich Machen, Benedikt!
Du übst die feine Kunst des Diplomaten;
Du meinst, des Priesters könne man antreten:
Der Glaube sei ja doch im Blut erstickt.
Wie zart ist deine Rede, wie geschickt!
Wie schmeichelnd waffenstolzen Potentaten!
Wie findig, durch den Felsenstrom zu waten!
Nur (auf!) – die Tat – sie ist dir nicht geglückt!
Hier gilt's nicht überreden, hier gilt's wagen!
Vom Thron steigst Du! Ist der Thron nicht echt,
Dir nicht von heil'ger Weisheit übertragen?
Nun thront Gewalt: man sucht, – man fälscht das Recht!
Den Großen, wo das Recht ist, sollst du sagen;
Du bist der Größte, bist nur Gottes Knecht!
Empfohlene Zitierweise
Ernst, Joseph an BenediktXV. vom vor dem 06. März 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 483, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/483. Letzter Zugriff am: 27.11.2022.
Online seit 02.03.2011.