Dokument-Nr. 6555

Lingg, Maximilian von: S. C. de Seminariis et de studiorum universitatibus.
Questiones de Seminariis.
Responsa. Augsburg, vor dem 08. Juni 1917

I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Praedecessor noster clarissimus Henricus de Knöringen, Episcopus Augustanus, Seminarium dioecesi proprium Dillingae erexit d. 6. Aprilis 1614. Cui Seminario maiori accessit alterum minus seu Seminarium puerorum die 1. octobris 1862.
2. Negative.
3. Seminarii maioris fabrica 1910-11 a me noviter pro 150-200 alumnis aedificata est, insignis et amplitudine et quavis convenientia, circumquaque libera atque horto et cortili instructa.
Seminarium puerorum a maiore disjunctum, capiens 190 alumnos, in duas divisa est domus, unam pro majoribus
2
natu, alteram pro puerilibus; novae est et bonae fabricae, hortis et areis lusoriis circumdatum.
4. Cum alumni per ferias in paternas redeant domos, deest.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
5. Reditus maiorem in partem sunt certi, pro parva vero incerti, affluentes ex piis oblationibus, eleemosynis, ex Missarum pro populo stipendiis et ob secundam missam diebus festis de Apostolicae Sedis venia perceptis.
Ordinariatus administrationi bonorum rationibusque invigilat.
6. In Seminario maiore: 100 M sive 80 M; in Seminario puerorum 450 M. - Affirmative ad secundam partem.
7. 180.000 M circiter pro ambobus Seminariis singulisque annis.
8. Negative.
9. Prodonatoribus Missae celebrantur quotannis.
10. Introitus et exitus redituum et expensarum quotannis aequiparari possunt.
3
III. De Personis.
11. Rector seminarii majoris est Josephus Funk, annum vitae 51. agens, antea per annum capellanus, deinde per 10 annos praefectus et per 12 annos inspector seminarii puerorum, ex quatuor annis regens seminarii maioris. Ad omnia quaestionis puncta affirmative respondendum est. Idem dicendum est de inspectore seminarii puerorum, Thadd. Hornung, annum vitae 41. agens, qui antea per annum capellanus, per 11 annos praefecti seminarii puerorum et ex quatuor annis inspectoris munere fungitur. <12.>2 Regens seminarii in regimine adjuvatur a subregenti, inspector seminarii puerorum a tribus praefectis, omnes sacerdotes exemplares, de quibus affirmative respondendum est ad omnia quaestionis puncta. - Praefecti contuberniorum ex alumnis assumpti munere tradito viriliter atque prudenter perfunguntur.
13. Excolendis animis alumnorum Seminarii majoris Regens incumbit, alumnorum Seminarii puerorum Inspector. Duo sacerdotes saeculares et Patres ex ordine Capucinorum confessiones audiunt alumnorum.
14. Professores Lycei Regii, id est Facultatis theologicae et
4
philosophicae, quorum numerus par est disciplinis tradendis, omnes sunt externi, viri simul doctissimi ac pietate, morum doctrinaeque integritate praestantes.
15. Rector Professorum et Regens Seminarii praefecti studiorum vicem agunt juxta normas ab Ordinario die 6. Octobris 1911 constitutas.
16. Affirmative ad omnia.
17. -
18. Affirmative.
19. Seminarii majoris 126 alumni, quorum 110 militiae modo inserviunt, cum necessitatibus Dioecesis par esset numerus fere 150 alumnorum. Admittuntur solummodo, qui sacros ordines certo aspirant, alumni. Externus nemo. - Seminarii puerorum 190 alumni, ex quibus rei militari modo serviunt 40. - Praeterea 37 alumni Monachii in Seminario Georgiano degentes studiis in Universitate Monacensi incumbunt, quorum 35 militantes. - Negative ad ultimum.
20. Servitium domesticum Monialibus ex Congregatione III. Ord. S. Francisci Dillingana commissum, quae domum inhabitant separatam. Adsunt et octo servi laici, provida cura selecti bonisque moribus commendati.
5
IV. De pietate et disciplina.
21. Opera pietatis per statuta praescripta sunt vel commendata, nempe auditio Missae, preces quotidianae, meditatio, lectio spiritualis, visitatio SSi, frequentatio Sacramentorum. Ad Sacrum convivium quasi omnes quotidie accedunt. Exercitia spiritualia quotannis ab omnibus per tres integros dies vero cum effectu peraguntur. - In Seminario puerorum vita ascetica specialibus moderatur statutis, prout adulescentulis convenire videtur.
22. Singulis Dominicis et diebus festis pia exhortatione ad omnes alumnos Seminarii maioris habita principia vitae asceticae et mysticae enucleantur; item ad alumnos Seminarii minoris singulis hebdomadis adhortatio.
23. Statuta Seminarii maioris, noviter edicta die 28. Augusti 1861, necnon Statuta Seminarii puerorum de die 6. Octobris 1910, rite servantur. Horarium et adest et adamussim servatur.
24. Nil, quod circa haec puncta exspectationem fallat.
25. Affirmative ad totum.
6
26. Affirmative.
27. Negative ad primum; affirmative ad secundum.
28. Provisum sub 1. et 3.
29. Alumni omnes ex tempore vacationis redeuntes litteras testimoniales exhibent a parochis datas de moribus deque agendi ratione; quarum litterarum norma cum pro minoribus sit libera, pro alumnis Seminarii maioris per singula est praescripta.
30. Affirmative; sacerdoti cuidam docto Ephori munus demandatur.
31. Tempore pacis liberati omnes; tempore belli hujus militantes alumni saepius in seminarium redeunt ad animas refocillandas. Ii, quia stipendiis dimittuntur, immediate ad Seminarium regrediuntur, ut ad Sacros Ordines post debitam probationem promoveantur.
V. - De Studiis.
32. Studia humaniora novem annis juxta normas Gymnasii Regii et publici ab alumnis perficiuntur. Traduntur linguae latina, graeca, vernacula, francogallica, Mathematica, Historia, Geographia, et hae quidem ab omnibus ediscendae; ad libitum
7
uniuscujusque traduntur linguae italiana, anglica et hebraica. Ad ediscendam linguam hebraicam vero alumni omnes ab Ordinario tenentur. Profectus fere omnes magna laude digni.
33. Uno anno, lingua vernacula studium Philosophiae absolvitur, doctoribus vestigia Sti Thomae sequentibus. Theses, de quibus in quaestione, tamquam directivae a doctoribus observantur. - Tractantur etiam Psychologia, Historia philosophiae, Historia universalis, Aesthetica, Anthropologia, Zoologia, Botanica necnon Physica. Profectus par studio permagno.
34. Tribus annis lingua vernacula studium S. Theologiae absolvitur. Professores Dogmaticam, Apologeticam, Theologiam moralem, Introductionem in V. et N. Testamentum, Sacram Scripturam, Ius canonicum, Historiam ecclesiasticam, Hermeneuticam, Patrologiam necnon Paedagogicam juxta probatissimos auctores ac juxta normas tradunt ab Ordinario praescriptas. Disceptationis non sunt in usu; profectus prorsus laude digni.
35. Per annum clerici instituuntur in omnibus, quae hoc numero adseruntur.
36. Affirmative pro tempore studiorum.
37. Examina bis habentur in anno, sive ore, sive scrip-
8
to; praemia non distribuuntur. Cum Lyceum non gaudeat facultate grados academicos conferendi, alumnis insignioris indolis, prout placet Ordinario, Universitatem aliquam frequentare licet.
38. Splendide provisum.
39. Affirmative ut supra.
VI. De sacris Ordinationibus.
40. Superiores Seminarii habitis de Ordine suscipiendo examinibus testimonium dant de moribus et de scientia promovendorum.
41. Prima tonsura et Ordines minores anno primo studii theologici, Subdiaconatus et Diaconatus anno ultimo, id est in anno institutionis practicae diebus ante Dominicam Passionis in Sacello Seminarii conferuntur, S. Ordo Presbyteratus vero in fine ultimi anni; quibus Ordinibus omnibus Exercitia spiritualia per tres integros dies praemittuntur. Interstitia in quantum possibile servantur. Clerici Ordinis susceptimunia subito navanter obeunt.
VII. De visitatione Seminarii.
42. Affirmative ad totum.
+ Maximilianus,
Epps August.
8, links der Unterschrift Stempelsiegel des Bischofs: "Maximilianus Episcopus Augustanus".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vom Verfasser eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Lingg, Maximilian von, S.C. de Seminariis et de studiorum universitatibus.Questiones de Seminariis.Responsa, Augsburg vom vor dem 08. Juni 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6555, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6555. Letzter Zugriff am: 01.12.2022.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.