Dokument-Nr. 8780
Schultz, Augustus an Benedikt XV.
Paderborn, 25. April 1921

Beatissime Pater!
Bello funesto, quod tantam et tam ingentem patriae nostrae cladem intulit, factum est, ut contiones illae, ad quas habendas universa plebs catholica Germaniae antea quotannis se congregabat, his septem annis haberi non iam possent. Quae cum non solum ad fidem catholicam augendam et firmandam atque ecclesiam in Germania iure ac legibus tutandam et ab omni iniuria defendendam multum contulissent, sed etiam ipsi patriae magno usui atque emolumento fuissent, bello tandem finito maximi momenti esse visum est eas si non plenas atque integras, at minoribus saltem regionibus circumscriptas renovari. Itaque iam superiore anno cum in nonnullis urbibusque ac provinciis Germaniae tum in iis regionibus, quae dioecesi Paderbornensi continentur, parva concilia hominum catholicorum ad certum modum redacta locum habuere. Quorum fructus quamvis laeti cum exiguae parti videlicet amplae dioecesis nostrae bono fuerint, hoc anno auctore pontifice prudentissimo Episcopo nostro Reverendissimo Casparo Klein contio universa omnium totius dioecesis Paderbornensis catholicorum in ipsa urbe Sancti Liborii habebitur, ad quam non solum cunctae societates catholicae, verum etiam clerici parochiales omnium decanatuum dioecesis legatos mittent, ita ut principes ac duces catholicorum Germaniae plurimos et clericos et laicos ei interfuturos atque ad bona et salutaria consilia capienda profuturos esse speremus. Magnis enim rebus gravissimisque quaestionibus sollicitatur mens provida dilectissimi Episcopi nostri et fidelium animi moventur, quae omnes in hac contione, quam non solum hoc anno, sed singulis deinceps annis in diversas partes dioecesis nostrae advocare in animo est, cum cura et diligentia tractandae erunt.
Atque hoc quidem anno imprimis deliberandum erit, quomodo fieri possit, ut populus morum perversitate in vitia prolapsus atque in praeceps ruens ad virtutem revocetur, ut fides in Deum Eiusque sanctam doctrinam ab Ipso revelatam confirmetur, ut fiducia omnium rerum rursus in De i providentia collocetur, ut obsequium in auctoritatem publicam a Deo institutam restituatur, denique ut omnes ad iustitiam et probitatem atque ad industriam et laborem redeant, ut ordines hominum discordia adhuc divisi ad humanitatem augendam interse reconsilientur.
035v
Deliberandum erit, quid sit faciendum, ut ad aedes sacras et scholas in diaspora tuendas, ad instituta caritatis christianae sustentanda pecuniae conferantur, deliberandum, quomodo fieri possit, ut schola catholica et discipulis secundum praecepta religionis catholicae erudiendis et magistris ad munera sua fung e nda in spiritu fidei catholicae instruendis conservetur, ut mulier catholica cum in publico fidem catholicam probet atque defendat tum domi uxoris ac matris officia expleat familia sua ad sanctitatem instituenda. Quaecunque hoc modo in magnis contionibus catholicorum dioecesis quotannis habendis diligenter et accurate deliberaverimus et ad rem catholicam augendam usui esse cognoverimus, ea in singulis parochiis exercenda et ad usum vitae transferenda erunt.
Aliud quoque Reverendissimus Episcopus noster pro sapientia sua his contionibus habendis expetit: ut omnes catholici dioecesis Paderbornensis hoc modo artissime interse coniugantur, qui quamvis factionibus separentur et quamvis diversi sint rationibus, quibus ad condicionem vitae sui quisque ordinis augendam et locupletandam utitur, tamen ut in omnibus quae ad fidem catholicam tuendam et morum integritatem conservandam pertinent, plane interse consentiant et in hac re tam difficili quam sublimi perpetranda vires suas et omnes universi et pro sua quisque parte consumant.
Prima contio catholicorum dioecesis nostrae a 22º usque ad 25 ͧ ͫ diem mensis Maii huius anni in ipsa sede Episcopi i. e. Paderbornae hac ratione hab ebitur : Non solum consiliis secretis legati dioecesis, quos supra diximus, et principes plebis catholicae interse consultabunt atque decernent, quid urgente temporum iniquitate ad ecclesiam tutandam utile ac necessarium esse videatur, sed etiam incolae Paderbornae urbis et vicinarum regionum, qui maiorum memoriam et exemplum secuti usque ad hanc aetatem fidem catholicam conservaverunt, ad magna concilia publica congregabuntur, quibus studium atque ardor religionis exercendae et conservandae denuo inflammetur.
Paderborna urbs est antiquissimum in primis et maxime egregium quasi seminarium fidei catholicae in veterum Saxonum terra, quae nunc Westfalia nominatur, situm. Augustissimus ille rex et inde ab anno p. Chr. n. octingentesimo alter conditor imperii Romani, Carolus Magnus, in hac urbe, tamquam domicilium religionis Christianae collocavit, unde legati exirent, qui paganos ad Christi doctrinam converterent, sedemque episcopalem condidit et cathedralem magnificam erexit, quae eo inter multas praestat, quod crypta eius ab ipso Leone III. sanctae memoriae Papa, cum anno Domini 799 apud Carolum regem Paderbornae paulum commoraretur, in honorem Sancti Stephani consecrata est. Ex quo tempore et Episcopus et fideles dioecesis Paderbornensis per omnes fortunae ac temporum
036r
vices ecclesiae sanctae catholicae fidem servaverunt et in officio Sedis Apostolicae permanserunt, atque eadem fides ex parva illa dioecesi postea in has amplissimas regions redundavit, quas Sancta Sedes Apostolica anno Domini 1821 baculo pastorali Episcopi Paderbonensis subiecit.
Nostri autem Episcopi Reverendissimi Domini praecipue est proscipere saluti fidelium in diaspora Borussiae dispersorum. Qui cum plurimi et multis magnisque fidei ac religionis periculis expositi sint, cura eorum propriae ac singulari societati commissa est, quae ex nomine Sancti Bonifatii, apostoli Germaniae, societas Bonifatiana – Bonifatiusverein – appellata domicilium ac sedem habet in hac ipsa urbe Paderborna. Multis etiam et praeclaris institutis utimur ad opera misericordiae et corporis et animi exercenda. Accedit quod pueri et adulescentes in sanctum sacerdotium perducuntur, ad quos pro temporum necessitate et pro salute Sanctae Ecclesiae quam maxime fieri possit litteris instruendos haud parvae opes conferendae sunt, quibus cum multae scholae catholicae superiores sustentantur tum alma Academia philosophica et theologica, qua auspiciis Reverendissimi Episcopi nostri iuvenes studiosi aliquando sacro Sacerdotio initiandi a doctis et egregiis professoribus ad amplissimum munus suum exsequendum instruuntur, quorum maxima pars in collegiis Episcopi optime exornatis non solum habitant, sed etiam aluntur et educantur. Denique illud auxilium ecclesiae bellicum, nostra lingua "Kirchliche Kriegshilfe" nominatum, Te auctore atque auspice a superiore Pontifice nostro dilectissimo, nunc Archiepiscopo Coloniensi et Sanctae ecclesiae Romanae Cardinali, Carolo Josepho Schulte, institutum ipsum quoque sedem ac domicilium Paderbornae habet, ex quo quam amplae consolationes in multas familias civitatum belligerantium redundaverint, Tu, Pater Sanctissime, ipse non ignoras.
His paucis verbis liceat affirmare Paderbornam, Sancti Episcopi Liborii urbem, hodie quoque tamquam in media fide ac vita catholica colenda esse sitam.
Quamobrem mirum non fuit quod omnes catholici incolae huius urbis magnopere gavisi sunt, cum audirent id agi, ut prima contio catholicorum dioecesis Paderbornensis in ipsa urbe Sancti Liborii haberetur. Quamquam huic gaudio admixtus est metus, ne his temporibus miserae afflictionis et maximae inopiae, quae fieri non potest quin in dies augeatur, urbs tam multos hospites collocare aut alere vix possit. Nam immodicas ac prope immensas opes victores a Germanis reparandi causa postulant, ita ut omnes in summa egestate vitam degamus et cum dolore videamus liberos nostros egere. Tamen nostrum esse rati rei tam utili tamque praestanti quantum possimus non deesse, Dei Optimi Maximi auxilio freti fortiter ad opus accedimus. Summa enim bona aguntur: incorrupta fides Romana catholica defendenda, libertas ecclesiae sanctae Dei tuenda eiusque iura restituenda, integritas familiae christianae et scholae catholicae conservanda. Magna profecto
036v
virtute et singulari constantia ad tantas res perficiendas nobis opus erit, sed magno et singulari exemplo nunc ipsum desperare prohibemur: hoc enim anno viri de rebus catholicis optime meriti memoriam agimus, qui ante hos centum annos prope Paderbornam in lucem editus et anno Domini 1874 iuxta vicinum sacrarium Sancti Meinolphi sepultus est, Hermanni de Mallinckrodt, qui quam eximia fortitudine atque audacia temporibus illius vexationis ecclesiae, cui nomen "Kulturkampf" datum est, sanctae fidei catholicae patrimonium defenderit omnibus notum est. Huius exemplo egregio firmati nos in opere perficiendo omnes labores ac molestias laeto gratoque animo subituros esse pollicemur.
Cum haec omnia, Beatissime Pater, suscipienda animis nostris proponimus, Tua cum voluntate pro pietate atque oboedientia nostra nobis videmur optime consentire.
Quoniam autem non ignoramus, bonam voluntatem nostram, nisi divinae gratiae luce illustretur, nihil efficere posse, oculos nostros atque animos tollimus ad Deum ipsum, a quo omne auxilium oritur. Circa Episcopum nostrum congregati ad caelum suspicimus et Christo Salvatori nostro confidimus dicenti: "Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis" (Ioh. 16, 24).
Te autem, Pater Sanctissime, ut Christi in terra Vicarium, verbis supplicibus ac verecundis oramus, ut in hoc tanto et tam gravi opere agendo Tua efficaci deprecatione nos adiuvare et Tuam Apostolicam Benedictionem quasi pignus gratiae divinae nobis impertire digneris. Benedicas, quaesumus, et bonis omnibus prosequare hanc contionem catholicorum dioecesis Paderbornensis omnesque qui ei intererunt, ita ut largi atque uberes fructus e consiliis ac sententiis nostris enascantur ad honorem Dei augendum et ad gloriam sanctae Ecclesiae nostrae propagandam et ad patriae salutem confirmandam.
Sanctitatis Tuae
fidelissimus atque oboedientissimus filius,
praeses eorum, qui Contionem Dioecesanam praedictam praeparant,
Dr. jur. Augustus Schultz
Director supremi tribunalis
Civilis Paderbornensis
("Landgerichtsdirektor")
Empfohlene Zitierweise
Schultz, Augustus an BenediktXV. vom 25. April 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8780, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8780. Letzter Zugriff am: 01.12.2022.
Online seit 14.05.2013.